|
Sed quid sibi velit, quod prius fecit, ut ipsum vitulum igne
combureret, minutatimque concideret, et in aquam spargeret, et potum
populo daret; majorem intentionem perscrutandae significationis
inquirit. Si enim tabulas, quas digito Dei, hoc est operatione
Spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos
quibus eas legeret, judicavit: si denique ut ab eis ille vitulus
penitus aboleretur, incendit eum, contrivit, in aqua sparsit atque
submersit, utquid et potum hoc populo dedit? Quem non excitet factum
hoc ad inquirendam et intelligendam propheticam significationem?
Occurrat ergo jam intentis mentibus, tanquam diaboli corpus in
vitulo, id est, homines in omnibus gentibus, quibus ad haec
sacrilegia caput, hoc est, auctor est diabolus. Aureum propterea,
quia videntur idololatriae ritus velut a sapientibus instituti: de
quibus dicit Apostolus, Quoniam cognoscentes Deum, non sicut Deum
glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus
suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes se esse
sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis
Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et
quadrupedum, et serpentium (Rom. I, 21-23). Ex hac quasi
sapientia iste vitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi
primates et tanquam docti homines adorare figmenta. Hoc ergo vitulo
significatum est omne corpus, id est, omnis societas Gentilium
idololatriae deditorum. Hanc sacrilegam societatem Dominus Christus
illo igne comburit, de quo in Evangelio dicit, Ignem veni mittere in
terram (Luc. XII, 49): ut quoniam non est qui se abscondat a
calore ejus (Psal. XVIII, 7), dum in eum credunt Gentes,
igne virtutis ejus diabolica in eis forma solvatur. Totum deinde
corpus illud comminuitur, id est, ab illa malae conspirationis
conflatione discissum, verbo veritatis humiliatur: et comminutum in
aquam mittitur, ut eos Israelitae, id est, Evangelii
praedicatores, ex Baptismo in sua membra, hoc est, in corpus
dominicum transferant. Quorum Israelitarum Petro de ipsis Gentibus
dictum est, Macta et manduca (Act. X, 13). Si, Macta et
manduca; quare non etiam, Concide et bibe? Ita ille vitulus per
ignem zeli et aciem verbi et aquam Baptismi, ab eis potius quos
absorbere conabatur, absorptus est.
|
|