|
Si ergo haec quoque loca Scripturarum, de quibus eisdem Scripturis
calumniantur haeretici, perscrutata, et quodam modo interrogata,
quanto videntur obscuriora, tanto mirabiliores in se mysteriorum
thesauros latere respondent; quanto magis impiorum blasphema ora
obmutescere omnino debent; cum oppilantur apertissima veritate, contra
quam praefocato spiritu quid mussitent, non inveniunt; et malunt
miseri manifestatione ejus suas fauces obturari, quam suavitate pectus
impleri? Christum igitur sonant haec omnia; caput illud quod jam
ascendit in coelum, et hoc corpus ejus quod usque in finem laborat in
terra, scribentium Litteras vere sacras omnis parturivit intentio:
nec esse quidquam credendum est Librorum propheticorum contextione
narratum, quod non significet aliquid futurorum; nisi quae ideo posita
sunt, ut ex eis quodam modo religentur ea, quae illum regem populumque
ejus, sive propriis, sive figuratis locutionibus rebusve
praenuntient. Sicut enim in citharis et hujuscemodi organis musicis,
non quidem omnia quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum
chordae; caetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt,
ut esset ubi vincirentur, unde et quo tenderentur illae, quas ad
cantilenae suavitatem modulaturus et percussurus est artifex: ita in
his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico
spiritu deliguntur, aut aliquid jam sonant significatione futurorum;
aut si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit unde illa
significantia tanquam sonantia connectantur.
|
|