|
Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes, si nolunt
haeretici, sicut a nobis exponuntur, accipere, vel etiam nihil eas,
nisi quod proprie sonant, significare contendunt; non est luctandum
cum hominibus, qui dicunt, Non sapit palato meo, quod sapere dicis
tuo: dum tamen ea quae divinitus praecipiuntur, aut mores pietatemque
formare, aut aliquid figurate significare vel credantur vel
intelligantur, aut utrumque potius quam neutrum: dum tamen et ipsa,
quae figurate dicta vel facta intelliguntur, ad eosdem mores bonos
pietatemque referantur. Ac per hoc etiam si Manichaeis, vel
quibusque aliis, de his figuris rerum gestarum noster displicet
intellectus, vel ratio, vel opinio; illud sufficiat, quod patres
nostri, quibus Deus perhibet bonae vitae atque in suis praeceptis
obedientiae testimonium, ea veritatis regula defenduntur, quae nisi
pravis et distortis cordibus displicere non possit; et quod ea
Scriptura, cui perversitas erroris illius inimica est, in quibuslibet
hominum factis, quae vel laudavit vel redarguit vel tantum narrata
nobis judicanda proposuit, ipsa inculpabilis venerabilisque persistit.
|
|