|
Quid vero utilius atque salubrius pie legentibus vel audientibus illas
sacras Litteras consuli ac prospici potuit, quam ut non solum in eis
laudabiles homines ad imitandum, et reprehensibiles ad cavendum
proponerentur; verum etiam quaedam bonorum declinationes et lapsus in
malum, sive itidem denuo correcti in viam redeant, sive irrevocabiles
maneant; et rursus quaedam malorum mutationes et provectus in bonum,
sive perseveraturi, sive in pristina iterum relapsuri; ut neque justi
in superbiam securitate extollantur, nec iniqui contra medicinam
desperatione obdurentur? At illa quae neque ad imitandum neque ad
cavendum facta hominum pertinent, et tamen in sancta Scriptura
reperiuntur; aut ad illam connexionem posita sunt, quibus occasionibus
ad res necessarias veniatur, aut eo ipso quo videntur superflua, satis
admonent, in eis quaeri oportere mysticae alicujus significationis
oraculum. Neque enim de his libris loquimur, in quibus nulla, vel
pauca ac non multa apertissima prophetico spiritu praenuntiata, jam
quoque ipsis rebus impletis, auctoritatem divinam fidelissima et
praeclarissima veritatis luce testantur: ut omnino desipiat, quisquis
eos superflue vel quasi fatue locutos aliquid putat, quibus non solum
omnia hominum ingeniorumque genera subdita videt, verum etiam hoc ab
eis praedictum legit, perfectumque cognoscit.
|
|