|
Numquidnam ergo, si quisquam legens factum David, cujus eum Domino
arguente ac minante poenituit, inde sibi ad peccandum fomitem
praebeat, illa Scriptura culpanda est; ac non tanto severius ille
damnandus, quanto potius ad se vulnerandum aut occidendum abuti voluit
ea re, quae ad sanandum liberandumque conscripta est? Quia enim
homines in peccatum lapsi, vel superbia negligunt poenitentiae
medicinam, vel recipiendae salutis veniaeque promerendae diffidentia
penitus pereunt, de tanto viro exemplum propositum est, quo sanentur
aegroti, non quo hi qui sani sunt saucientur. Neque enim medicinae
vitium est, si vel insani se ipsos, vel maligni alios ferramentis
medicinalibus perimant.
|
|