|
Sed tamen hi patres nostri Patriarchae atque Prophetae quibus tam
illustre testimonium sanctitatis atque pietatis ea Scriptura perhibet,
quam saluti generis humani divinitus dispensatam non negat, nisi
quisquis aut eam nescit, aut omnem sensum rationalis considerationis
amisit, etiamsi libidinosi et crudeles fuissent, sicut eos
Manichaeorum error, vel potius furor accusat; nonne etiam sic, non
dico Electis eorum, sed ipso etiam deo illorum demonstrarentur esse
meliores? Nonne melius est cum pellice volutari virum cum femina,
quam esse sincerissimam lucem et miscendo se tenebris inquinari? Ecce
homo avaritiae ac ventris causa uxorem suam sororem mentitus, in
aliorum concubitum vendidit: quanto ille pejor et exsecrabilior est,
qui naturam suam ad libidinem desiderantium simulando coaptatam, gratis
eis polluendam corrumpendamque subjecit? Jam cum filiabus qui etiam
sciens concubuerit, nonne minus mali perpetrat, quam qui membra sua
omnium talium pejorumque turpitudinum libidinibus miscet? Quid enim
tale ab immundis flagitiosisque committitur, ubi non deus vester,
Manichaei, turpitudinibus omnibus polluatur? Denique, si vere
Jacob, ut ait Faustus, inter quatuor uxores foeda concupiscentia
tanquam hircus erraret, nullam propaginis curam gerens, sed lascivae
solius voluptatis; quanto minus miser esset deo vestro, qui non solum
in ipso et in ejus quatuor uxoribus omne illud dedecus luxuriae
pateretur, omnibus eorum corporibus motibusque concretus; sed in ipso
hirco, quem viro illi sordidus comparavit, omnem illum genitalem motum
caloremque perpetitur, et ubique turpi conditione permixtus, in capro
inflammatur, in capra seminatur, in haedo generatur? Ac per hoc etsi
Judas non tantum fornicator, sed etiam sciens nurus suae nefarius
incestator existeret, in illius quoque incesti libidine deus vester
haereret, sorderet, arderet. David autem iniquitatis poenituit,
quod uxorem adamaverit alienam, virumque ejus mandarit occidi: at vero
deum vestrum quando poenitebit, quod a tartareo genere masculino ac
feminino principum tenebrarum adamatus, eorum libidini sua membra
concessit; nec maritum, cujus conjugem adamaverat, sed suos filios in
membris daemonum, a quibus daemonibus ipse fuerat adamatus, occidit?
Sed etsi non poenituisset David, nec justitiae sanitatem tali
medicina recepisset, etiam sic isto deo Manichaeorum melior
exstitisset. Iste quippe uno ipso facto putemus, et aliis talibus
quotquotlibet, quam multa unus homo posset admittere; ille autem in
omnibus omnium talibus factis commixtione illa membrorum suorum turpari
polluique convincitur. Et Osee propheta accusatur a Fausto: qui si
meretricem turpi concupiscentia captivatus adamasset atque duxisset,
animas certe amborum, et lascivi amatoris, et obscoenae meretricis,
partes et membra naturamque dei vestri esse praedicatis: illa ergo
meretrix; quid enim ambiam verbis, et non plane dicam? illa meretrix
esset deus vester. Neque enim potestis dicere quod servata atque
incorrupta suae sanctitate naturae, illi meretricio corpori non
ligatus, sed praesentatus incideret: sed et inquinatissima esse ista
membra dei vestri, et ob hoc magna purgatione indigere fatemini. Illa
ergo meretrix, de qua hominem Dei audetis arguere, deus vester
esset, etiamsi non esset in melius casto conjugio commutata: aut si
non vultis, particulam certe dei vestri, licet minimam, non negatis
illam animam meretricis. Hoc ergo jam melior deo vestro, quoniam ipsa
una meretrix esset, ille autem conditione suae illius commixtionis
universo generi tenebrarum, in omnibus meretricibus prostituitur, in
omnibus denique maribus ac feminis late varieque fornicantibus et sese
corrumpentibus, volutatur, solvitur, illigatur, rursus in eorum
fetibus volutandus, solvendus, ligandus, donec ad ultimum globum pars
immundissima dei vestri, tanquam inexpiabilis meretrix perducatur.
Haec scilicet mala, has turpitudines, haec dedecora a membris suis
deus vester amovere non potuit, et hostis immanis necessitate compulsus
ad ista pervenit: neque enim potuit interimere injuriosum atque
violentum, suis vel civibus vel partibus salvis. Quanto ergo ille
melior, qui occiso Aegyptio fratrem defendit, illaesum, quem
mirabili vanitate Faustus arguit, et deum suum mirabiliore caecitate
non respicit? Quanto melius ipse vasa aurea et argentea abstulisset de
gente Aegyptiorum, quam ejus membra depraedaretur gens tenebrarum?
Et tamen cum bellum tam miserum ipse gessisset, cultores ejus famulo
Dei nostri objiciunt quod bella gesserit, in quibus semper cum suis
omnibus victor de hostibus triumphavit, qui captivi vel captivae Moyse
belligerante, de populo Israel duci potuerunt: quod et deus vester si
potuisset, utique fecisset. Hoc ergo non est malos arguere, sed
felicioribus invidere. Quae autem crudelitas Moysi, quod in
populum, qui graviter in Deum peccaverat, gladio vindicavit? Cujus
tamen peccati veniam, se pro illis etiam divinae vindictae offerens,
deprecatus est. Verumtamen si et hoc non misericorditer, sed
crudeliter fecisset, etiam sic melior deo vestro esset. Neque enim
quemquam suorum innocentium et obedientium, si ad hostis cuneum
disrumpendum missus fuisset et captivatus, ullo modo eum postea, si
vicisset, ipse damnaret: quod facturus est deus iste de sua parte,
quam configet in globo, quia obedivit jubenti, quia in hostiles cuneos
pro salute regni ejus proposita sua morte processit. Sed in hac,
inquit, serie saeculorum jam malis permixta atque concreta non
obtemperavit praeceptis. Quaeramus, quare. Si propria voluntate,
vera culpa et justa poena: sed jam si voluntas est rea, nulla est ad
peccandum natura contraria, et ideo Manichaeorum omnis convicta est et
eversa fallacia. Si autem ab hoste oppressa quo missa est, si alieno
malo superata cui resistere non valuerat, iniqua poena et magna
crudelitas. Sed ad excusandum profertur Dei necessitas. Talem
colant deum, qui nolunt colere Deum. Sane quod fatendum est, etiam
ipsi cultores ejus, quamvis talem deum colendo sint pessimi, meliores
tamen illo sunt, quia saltem sunt: ille autem nihil est, nisi fictio
falsitatis et cogitatio vanitatis. Sed jam caetera Fausti arguta
deliramenta videamus.
|
|