|
FAUSTUS dixit: Disputanti mihi aliquando, quidam ex numerosa
plebe respondens ait: Accipis Jesum de Maria natum? Cui ego:
Quemnam, inquam, dicis Jesum? Nam plures in Hebraismo fuerunt
Jesus: unus quidem Nave filius, discipulus Moysi (Exod.
XXXIII, 11, et Eccli. XLVI, 1); alter vero filius
Josedech sacerdotis magni (Aggaei I, 1); item alius qui dictus
est filius David (Rom. I, 1-3), alius vero Filius Dei
(Marc. I, 1): quemnam ergo istorum de Maria natum quaeris ex me
utrum accipiam? Utique, inquit, Filium Dei. Cui ego: Et quo
auctore quove magistro docente istud accipiam? At ille: Matthaeo,
inquit. Cui rursum ego: Quid enim Matthaeus scripsit? Et ille:
Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham, etc.
(Matth. I, 1). Tum ego: Putaveram, inquam, quia esses
dicturus, Liber generationis Jesu Christi Filii Dei; et me
paraveram ad praescribendum: sed quia nunc fideliter capitulum
memorasti, admonendus tantum es, ut id quod recitasti, consideres.
Neque enim Matthaeus hic se Dei Filii generationem scribere fatetur
instituisse, sed filii David.
|
|