|
Non mihi ergo vicissim dicat: Etsi ego non ostendo Mariam non fuisse
de cognatione David, tu quod inde fuerit ostende. Hoc enim ostendo
clarissimo plane atque fortissimo documento, quod Scriptura
confirmatissimae auctoritatis et Christum dicit ex semine David, et
ejus matrem sine ullius concubitu virginem Mariam. Quam vero sibi
Faustus cujusdam quasi turpitudinis visus est verecundissimus
detestator, cum diceret: Frustra vos calumniam ingeritis scriptori,
tanquam Dei ille Filium in utero mulieris incluserit! Non plane
catholica fides, quae Christum Dei Filium natum secundum carnem
credit ex virgine, ullo modo eumdem Dei Filium sic in utero mulieris
includit, quasi extra non sit, quasi coeli et terrae administrationem
deseruerit, quasi a Patre recesserit: sed vos, Manichaei, corde
illo, quo nihil potestis nisi corporalia phantasmata cogitare, ista
omnino non capitis, quomodo Dei Verbum, Dei Virtus atque
Sapientia, in se manens et apud Patrem, et universam creaturam
regens, pertendat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia
suaviter (Sap. VIII, 1). In cujus dispositionis admirabili
et ineffabili facilitate sibi etiam matrem in terra disposuit, et
propter servos suos de corruptionis servitute liberandos in ea formam
servi, hoc est, mortale corpus accepit, acceptum monstravit,
monstratumque et morte prostratum, resurrectione sursum erexit , et
tanquam templum solutum iterum aedificavit. Vos tamen qui haec credere
quasi sacrilega formidatis, non membra dei vestri in utero virginis,
sed in uteris omnium feminarum carnalium ab elephantis usque ad muscas
includitis. An ideo vobis videtur vilior verus Christus, quia sic
Verbum dicimus carnem factum in utero virginali, ut nulla sui
commutatione in natura propria inviolabiliter permanens, templum sibi
hominem coaptarit; et ideo vobis charus est deus vester, quia tot
vinculis carnium colligatus et inquinatus in illa parte qua etiam in
globo figendus est, sine causa suppetias deprecatur, aut etiam penitus
oppressus deprecari non sinitur?
|
|