|
Ut ergo huic interim dicenti credam, filius David erit mihi de Maria
natus: adhuc de Dei Filio in hoc omni generationis textu nulla fit
mentio, usque ad baptismum scilicet, frustraque calumniam vos
ingeritis scriptori, tanquam Dei ille Filium in utero mulieris
incluserit. At vero hic clamitat, ut videtur, et inscriptione ipsa
sua se prorsus ab hoc sacrilegio vindicat, David filium perhibens ex
illa stirpe oriundum se scripsisse, non Filium Dei. Nam Jesum
quidem eum, qui sit Filius Dei, si scriptoris hujus mentem
propositumque consideres, non tam ille de Maria virgine vult nos
accipere procreatum, quam factum aliquando per baptismum apud fluenta
Jordanis. Illic enim dicit baptizatum a Joanne eum, quem David in
exordio filium designavit, factum aliquando esse Filium Dei (Id.
III, 16, 17), post annos duntaxat, secundum Lucae fidem,
ferme triginta, ubi et vox tunc audita est, dicens ad eum: Filius
meus es tu; ego hodie genui te (Luc. III, 23, 22). Vides
ergo id quod ante annos triginta, ut huic videtur, de Maria natum
est, non esse ipsum Filium Dei, sed id quod de baptismo postea
factum est ad Jordanem, id est hominem novum, tanquam in nobis cum
credimus ad Deum ex Gentilitatis errore conversi: quod ipsum tamen
nescio utrum satis cum ea fide faciat, quam vos catholicam nominatis;
sed interim sic Matthaeo videtur, si sunt ipsius haec. Neque enim
usquam in parturitionibus Mariae dictum legitur illud, Filius meus es
tu, ego hodie genui te; aut, Hic est Filius meus dilectissimus, in
quo bene complacui: sed in expiatione ejus apud Jordanem. Quod si et
tu credas ita ut scriptum est, eris jam quidem Matthaeanus; sic enim
mihi dicendum est: catholicus vero nequaquam. Nam catholicam fidem
novimus; quae tanto longe abest ab hac professione Matthaei, quanto
procul est et a vero. Siquidem symbolum vestrum ita se habeat, ut
credatis in Jesum Christum Filium Dei, qui sit natus ex virgine
Maria: vestrum est ergo, de Maria accipere Filium Dei;
Matthaei, ab Jordane; nostrum, ex Deo: ac per hoc tam vobis
Matthaeus, si haec ejus pro certo sunt, contrarius est in professione
ista sua, quam nobis; nisi quod paulo prudentior vobis inventus est,
ut ortum ex femineo sexu, David filio ascriberet magis, quam Filio
Dei. Quapropter de duobus vos unum fateri oportet, aut hunc non esse
Matthaeum, qui haec videtur asserere; aut vos non tenere apostolicam
fidem.
|
|