|
Nos vero quamvis de hac sententia nemo prorsus dejiciat, ex Deo
accipiendi Filium Dei, tamen ut multum imprudentiae concedamus, ut
adigamur et falsis credere, ex Jordane nobis erit factus Jesus Dei
Filius, quam natus ex utero mulieris. Quanquam nec ipse quidem ille
quem Maria peperit, si ullus erat, recte David filius appelletur,
nisi eum constet ex patre Joseph seminatum. Quod quia negatis, illud
etiam fateamini necesse est, ne ipsum quidem esse David filium.
Quoniam quidem generatio ab Abraham usque ad David, et a David
Joseph adusque deducitur, per omnes scilicet Hebraeorum patres: ex
quo quia Jesus conceptus non est, ut legitur, nec filius erit
David: longeque demens est, qui quem sine coitu Joseph de Maria
natum dicturus erat, hunc in principio posuerit esse filium David.
Cum ergo ne ipse quidem, qui sit ex Maria genitus, David recte
filius appelletur, quia non sit natus ex Joseph; quanto magis Filius
Dei?
|
|