|
Proinde nec virginis ipsius origo ex hac tribu fuisse monstratur, unde
constat esse David; dico autem Judam, de quo Judaei reges: sed ex
tribu Levi, unde sacerdotes: quod ipsum palam est, quia eadem patrem
habuerit sacerdotem quemdam nomine Joachim, cujus tamen in hac
generatione nulla usquam habita mentio est. Quomodo ergo ad hanc
Davidicae cognationis prosapiam Maria pertinere dicetur, in qua eam
nec patrem habere videas, nec maritum? Ac per hoc nec ille David
filius erit, quisquis ex eadem nascitur: nisi ejus hanc genitricem sic
admoveas Joseph, ut ejus aut filia probetur aut conjux.
|
|