|
AUGUSTINUS respondit: Fides catholica eademque apostolica
est, Dominum nostrum et Salvatorem Jesum Christum, et Filium Dei
esse secundum divinitatem, et filium David secundum carnem: quod ita
probamus ex evangelicis et apostolicis Litteris, ut nemo possit
contradicere probationibus nostris, nisi qui ipsis Litteris
contradicit: non sicut sibi Faustus iste proposuit, nescio quem pauca
verba dixisse, et contra ejusdem Fausti versipellis astutias nulla
postea testimonia protulisse. Quod ego cum fecero, nihil ei quod
respondeat remanebit, nisi illud quo vim manifestissimae veritatis in
Scripturis sanctis expresse illudere atque evitare conatur, ut falsa
illa et divinis codicibus immissa respondeat. Quam dementiam,
furiosamque praesumptionem et audaciam, jam superius in hoc opere,
quantum sufficere visum est, refutavi: nec eadem repetere oportet, ut
modum sermonis etiam cogitemus. Quid igitur opus est dispersa per
Scripturas omnes quaerere atque colligere testimonia, quibus contra
istum probemus, in Libris maximae divinaeque auctoritatis, eumdem
dici Filium Dei unigenitum semper Deum apud Deum, qui dicitur etiam
filius David propter acceptam formam servi ex virgine Maria conjuge
Joseph? Nunc interim, quia de Matthaeo voluit disputare, nec a me
totus Matthaei liber huic sermoni inseri potest, legat qui voluerit,
et videat quemadmodum Matthaeus eum, quem parentes ejus enumeraturus
dicit filium David, narrando usque ad passionem resurrectionemque
perducat; nec alium quam ipsum dicat a virgine Maria de Spiritu
sancto conceptum et natum. Cui rei adhibet et testimonium de
propheta: Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et
vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus
(Isai. VII, 14; Matth. I, 23). Eumdemque baptizatum a
Joanne, audisse de coelo, Hic est Filius meus dilectus, in quo
mihi complacui (Matth. III, 17): de quo dictum erat jam ex
partu virginis, Nobiscum Deus. Nisi forte visum sit Fausto minus
esse quod dictus est Deus, quam quod dictus est Filius Dei. Ex hoc
enim conjicere conatus est, Matthaeo non esse visum quod Filius Dei
factus sit nisi ex baptismo, quia ibi facta est vox de coelo, Hic est
Filius meus: cum idem evangelista jam superius adhibuerit divinum ex
propheta testimonium, ubi ipse partus virginis appellatus est,
Nobiscum Deus.
|
|