|
Hunc sane miserum delire garrulum debemus intueri atque observare, non
praetermittentem, ubi potuerit, lectori vaniloquiorum suorum etiam de
Scripturarum testimoniis nebulas offundere falsitatis: sicut de
Abraham dixit, quod Deo non crediderat de Sara sibi filium
promittenti, quando cum ancilla concubuit; cum Scriptura testetur,
nondum illi partum Sarae fuisse promissum (Gen. XVI, 4, et
XVII, 17): vel quod uxorem suam sororem mentitus sit; cum
genus Sarae nusquam in illis Litteris legerit, quibus de hac re fides
habenda est (Id. XII, 13, et XX, 2, 12): et de filio
ejus Isaac, quod etiam ipse Rebeccam falso dixerit sororem suam; cum
genus ejus ibi aperte scriptum sit (Id. XXVI, 7, et
XXIV): et de Jacob, quod quotidie certamen esset inter quatuor
ejus uxores, quaenam illum de agro venientem prior ad concubitum
raperet; quod illic omnino nusquam legisse convincitur. Ecce qualis
homo mendaces divinorum Librorum scriptores se odisse gloriatur, qui
etiam de evangelico tantae auctoritatis culmine omnibus noto , mentiri
sic audet, ut non Matthaeum, ne apostolici nominis pondere
comprimatur, sed nescio quem alium sub Matthaei nomine velit putari
scripsisse de Christo, quod non vult credere, et quod ea lumniosa
versutia refutare conatur.
|
|