|
Sic ergo de coelo dictum est super aquam Jordanis, Hic est Filius
meus dilectus, in quo mihi complacui; quemadmodum dictum est et in
monte (Matth. XVII, 5). Neque enim quia et ibi de coelo vox
ipsa sonuit, Filius Dei ante non fuit: quandoquidem ex utero
virginis ille accepit formam servi, qui cum in forma Dei esset, non
rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 7,
6). Denique idem ipse apostolus Paulus alio loco apertissime
dicit, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum,
factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4): mulierem
scilicet more locutionis hebraicae feminam appellans. Ipse ergo est
Filius Dei, qui et Dominus David secundum divinitatem; et idem
ipse filius David, ex semine David secundum carnem. Quod si nobis
credere non prodesset, non hoc tam attente idem apostolus Timotheo
commendaret, dicens, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a
mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim.
II, 8). Contra quod Evangelium quisquis aliud annuntiaverit, ut
anathema sit, magna cura fideles admonuit (Galat. I, 8, 9).
|
|