|
Quid ergo jam moveat sancti Evangelii sectatorem, quod sine concubitu
Joseph Christus natus ex virgine, filius tamen David appellatur,
cum generationum seriem non usque ad Mariam, sed usque ad Joseph
Matthaeus evangelista perducat? Primo, quia mariti ejus fuerat,
propter virilem sexum, potius honoranda persona: neque enim quia
concubitu non permixtus, ideo non maritus, cum ipse Matthaeus narret
ab angelo Mariam conjugem ipsius appellatam, qui narrat quod non
ipsius concubitu, sed de Spiritu sancto conceperat. Quod si non
Matthaeus apostolus ista vera, sed aliquis alius sub ejus nomine,
sicut Manichaei putant, ea falsa conscriberet; itane sibi etiam ipse
in rebus apertissimis et tam de proximo contextis contraria loqueretur,
ut quem diceret David Filium de Maria virgine sine cujusquam viri
concubitu natum, ejusdem parentes gradatim enumerans, usque ad eum
sine aliqua ratione perduceret, quem non commixtum Mariae ipse
dixisset? Si enim alius enumeraret progeneratores Christi a David
usque ad Joseph, dicens eum filium David, et alius eum sine ullius
viri concubitu ex Maria virgine natum diceret, nec eum filium David
appellaret; nec sic continuo putare deberemus, eos sibi haec contraria
locutos fuisse, ut vel ambo vel unus eorum falsitatis convinceretur.
Cogitare enim deberemus fieri potuisse ut ambo vera dicerent, ut et
Joseph maritus Mariae diceretur, habens eam conjugem continenter,
non concubitu, sed affectu; non commixtione corporum, sed
copulatione, quod est charius, animorum: et ideo non debuisse virum
virginis matris Christi separari a serie parentum Christi; et ipsam
Mariam aliquam de stirpe David venam sanguinis ducere, ut caro
Christi etiam ex virgine procreata sine David semine esse non posset.
Cum vero unus idemque narrator utrumque dicat, utrumque commendet, et
virum Mariae Joseph et Christi virginem matrem, et Christum ex
semine David et Joseph in serie progeneratorum Christi ex David:
quid restat ut credat, qui vult divino Evangelio, quam haereticorum
fabulis credere, nisi et Mariam non fuisse extraneam a cognatione
David, et eam Joseph conjugem non frustra appellatam, propter
ordinem sexus et animorum confoederationem, quamvis ei non fuerit carne
commixtus; et Joseph potius propter dignitatem virilem ab ordine
generationum illarum non fuisse separandum, ne hoc ipso videretur ab
illa femina separatus, cui eum conjungebat mentis affectus; et ne
homines fideles Christi, id quod sibi conjuges carne miscentur, tam
magnum in conjugio deputarent, ut sine hoc conjuges esse non
crederent: sed potius discerent fidelia conjugia, multo familiarius se
adhaerere membris Christi, quanto potuissent imitari parentes
Christi?
|
|