|
Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione David, quia
Scripturis eis credimus, quae utrumque dicunt, et Christum ex semine
David secundum carnem (Rom. I, 3, et II Tim. II, 8),
et ejus matrem Mariam, non cum viro concumbendo, sed virginem
(Matth. I, 18, et Luc. I, 27). Quisquis itaque dicit
Mariam ad consanguinitatem David non pertinuisse, manifestum est quod
istarum Scripturarum tam excellenti auctoritati obluctetur: ipse ergo
convincat non eam pertinuisse ad semen David, et hoc ostendat, non ex
quibuscumque litteris, sed ecclesiasticis, canonicis, catholicis.
Aliae quippe apud nos non habent ad has res ullum pondus auctoritatis:
ipsae sunt enim quas recipit et tenet Ecclesia toto orbe diffusa, quae
per illas est etiam prophetata; et quemadmodum promissa, sic reddita.
Ac per hoc illud quod de generatione Mariae Faustus posuit, quod
patrem habuerit ex tribu Levi sacerdotem quemdam nomine Joachim, quia
canonicum non est, non me constringit: sed etiamsi hoc crederem,
ipsum potius Joachim dicerem aliquo modo ad David sanguinem
pertinuisse, et aliquo modo ex tribu Juda in tribum Levi fuisse
adoptatum, vel ipsum vel ejus aliquem progeneratorem, vel certe in
tribu Levi ita natum, ut de stirpe David consanguinitatem aliquam
duceret: sicut fieri potuisse idem Faustus fatetur, ut Maria de
tribu Levi esset, quam tamen constat traditam viro qui fuerit de
stirpe David, id est de tribu Juda; et ita dicit potuisse accipi,
Christum filium David, si Maria filia Joseph fuisset . Proinde si
filia Joseph nupsisset in tribu Levi, non absurde diceretur etiam
filius David, quisquis de illa et in tribu Levi natus fuisset: ita
si mater illius Joachim, quem patrem Mariae Faustus commemorat, de
tribu Juda et genere David nupsit in tribu Levi, non immerito et
Joachim, et Maria, et filius Mariae etiam sic ex David semine
veraciter perhibentur. Hoc ergo potius, vel tale aliquid crederem,
si illius apocryphae scripturae, ubi Joachim pater Mariae legitur,
auctoritate detinerer, quam mentiri Evangelium in quo scriptum est,
et Jesum Christum Filium Dei Salvatorem nostrum ex semine David
secundum carnem, et per virginem Mariam procreatum. Sufficit ergo
nobis quod Scripturae quae hoc dicunt, et quibus credimus, ab
inimicis suis de nulla possunt falsitate convinci.
|
|