|
FAUSTUS dixit: Quid ita hominem negatis fieri a Deo? Non
quidem nos omnifariam hominem a Deo fieri pernegamus: sed quis, et
quando, et quemadmodum fiat, hoc quaerimus. Quoniam quidem sunt
secundum Apostolum homines duo, quorum alterum quidem interdum
exteriorem vocat, plerumque vero terrenum, nonnunquam etiam veterem;
alterum vero interiorem et coelestem dicit ac novum (Rom. VI,
VII; I Cor. XV; II Cor. IV; Ephes. III, IV, et
Coloss. III). Horum ergo uter fiat a Deo, quaerimus. Quoniam
quidem et nativitatis nostrae tempora duo sunt; unum illud, quo nos
irretitos carnalibus vinculis, in lucem hanc natura produxit; alterum
vero, cum veritas nos ex errore conversos, ad se regeneravit initiatos
ad fidem. Quod tempus secundae nativitatis in Evangelio Jesu
significans, dicit: Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre
regnum Dei. Quod cum Nicodemus parum intelligens haesitaret, et
qualiter id fieri posset percontaretur: neque enim posse hominem senem
in uterum matris introire, et iterum nasci: Jesus ei respondens,
Nisi quis natus fuerit, inquit, ex aqua et Spiritu sancto, non
potest videre regnum Dei. Et sequitur, Quod nascitur de carne,
caro est; et quod nascitur de spiritu, spiritus est (Joan. III,
3-6). Quapropter si et nativitas non ea sola est qua in corpore
gignimur, sed et illa alia qua renascimur spiritu, non minor aeque
cura est et hoc ipsum quaerere, in quanam earum nos faciat Deus.
Modus quoque nascendi duplex est, unus ille furoris et intemperantiae
proprius, quo sumus a generatoribus turpiter et per libidinem sati;
alter vero honestatis et sanctimoniae, quo in Christo Jesu per
Spiritum sanctum sub bonorum doctrinis disciplinati sumus ad fidem:
unde etiam omnis religio, et maxime christiana, ad sacramentum rudes
infantes appellat. Quod et ipsum significans Apostolus ait: Filioli
mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis
(Galat, IV, 19). Quare jam non quaeritur, utrum Deus
hominem faciat; sed quando, et quem, et quemadmodum faciat: nam si
cum in utero fingimur, ut fere Gentibus placet et Judaeis et ipsis
vobis, tunc nos Deus format ad imaginem suam; et veteres nos facit,
et per furorem ac libidinem creat, quod haud scio utrum divinitati ejus
conveniat. Si vero cum credimus et ad meliorem vitae convertimur
statum tunc formamur a Deo, ut fere Christo placet et ejus Apostolis
et nobis; profecto et novos nos facit Deus, et honeste facit ac
pure: quo quid consentaneum quidve conveniens magis sanctae ejus est ac
venerabili majestati? Quod si et vos auctoritatem Pauli non
spernitis, ex ipso vobis quemnam, et quando, et quemadmodum Deus
hominem faciat, ostendemus. Dicit ad Ephesios: Ut deponatis
secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur per
desideria erroris: renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite
novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate
veritatis (Ephes. IV, 22-24). Vides ergo quando creatur
homo ad imaginem Dei, vides hic et hominem ostendi alterum, et
nativitatem aliam, et alium nascendi modum. Nam cum, Exuite vos et
induite, dicit, tempus utique credulitatis significat: cum vero
hominem novum a Deo creari testatur, tum indicat veterem nec ab ipso
esse, nec secundum eum formatum. Et cum prosequitur dicens illum
quidem fieri in sanctitate et justitia et veritate, tunc designat atque
demonstrat alterum illum nativitatis morem, quem dixi longe dissimilem
huic, qui corpora nostra furiosis genitorum complexibus seminavit;
quemque etiam ostendit ex Deo non esse, cum illum solum monstravit
esse ex Deo. Necnon et ad Colossenses idipsum denuo dicit:
Exspoliate veterem hominem cum actibus suis, et induite novum, qui
renovatur in agnitione Dei , secundum imaginem ejus qui creavit eum in
vobis. Et hinc ergo non solum hominem novum ostendit eum esse quem
Deus faciat, sed quando etiam et quibus modis formetur, edocuit, id
est, in agnitione Dei, quo significatur credulitatis tempus. Et
adhuc, secundum imaginem, inquit, ejus qui creavit eum: ut ex hoc
liqueat veterem hominem nec imaginem esse Dei, nec ab ipso formatum.
Nam et illud quidem quod sequitur, dicens, Ubi non est masculus et
femina, Judaeus et Graecus, Barbarus et Scytha (Coloss.
III, 9-11): magis ac magis ostendit nativitatem hanc, quae
nos mares fecit ac feminas, Graecos et Judaeos, Scythas et
Barbaros, non eam esse in qua Deus operatur, cum hominem format;
sed illam quae nos omni exutos nationum varietate sexusque et
conditionis unum reddit, ad instar ejus qui unus est, id est,
Christus: sicut idem rursus apostolus dicit, Quotquot in Christo
baptizati sunt, Christum induerunt: non est Judaeus neque Graecus,
non est masculus neque femina, non est servus et liber; sed omnes in
Christo unum sunt (Galat. III, 27, 28). Ergo tunc fit
homo a Deo, cum fit unus ex multis, non cum ex uno divisus est in
multa. Divisit autem nos primus ortus, id est, corporalis; secundus
adunat, intelligibilis ac divinus: eoque rectissime nos hunc quidem
corporis naturae ascribendum putavimus, illum vero supernae majestati.
Quapropter idem rursum apostolus ad Corinthios dicit, In Christo
Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15): et ad
Galatas de semetipso, Cum placuit ei, qui me segregavit de utero
matris meae, ut revelaret Filium suum in me, ut eum annuntiarem in
Gentes, continuo non acquievi carni et sanguini (Galat. I, 15,
16). Vides ergo ubique eum in hac altera nativitate nostra,
spirituali duntaxat , asseverantem nos a Deo formari; non in priore
illa obscoena ac propudiosa, quae nos nihilo praestantius neque mundius
animalibus caeteris in utero materno et concepit et formavit et genuit.
Qua de re animadvertere si volueritis, invenietis hac in parte nos non
tam professione a vobis distare, quam intellectu. Siquidem vobis
placuerit hoc veteri et exteriori homini ac terreno tribuere, ut sit a
Deo formatus; nos vero contra coelesti hoc dederimus, et interiori ac
novo homini deferamus: neque id temere aut praesumptive, sed a
Christo discentes, et ejus Apostolis, qui primi eadem in mundo
docuisse monstrantur.
|
|