|
AUGUSTINUS respondit: Paulus quidem apostolus interiorem
hominem in spiritu mentis , exteriorem vero in corpore atque ista
mortali vita vult intelligi: non tamen utrumque horum simul duos
homines eum dixisse aliquando in ejus Litteris legitur; sed unum,
quem totum Deus fecerit, id est, et id quod interius est, et id quod
exterius est: sed eum ad imaginem suam non fecit, nisi secundum id
quod interius est, non solum incorporeum, verum etiam rationale, quod
pecoribus non inest. Non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam,
et alterum fecit non ad imaginem suam: sed quia hoc utrumque interius
et exterius simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam
fecit, non secundum id quod habet corpus corporalemque vitam; sed
secundum id quod habet rationalem mentem, qua cognoscat Deum, et
omnibus irrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. Sed
illud interius concedit Faustus a Deo fieri, Cum
inquit,
|
“in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit
eum.”
|
|
Hanc Apostolicam plane agnosco sententiam (Coloss. III,
10): quare ipse alteram non agnoscit, Deus posuit membra,
singulum quodque eorum in corpore prout voluit (I Cor. XII,
18)? Ecce Deus etiam exterioris hominis effector ab eodem apostolo
praedicatur: quare inde eligit quod pro se putat, et tacet aut respuit
quod Manichaei fabulas amputat? Item cum de terreno et coelesti
homine dissereret idem Paulus, inter mortalem immortalemque
discernens, inter id quod in Adam sumus, et illud quod in Christo
erimus, ex ipsa Lege, ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit
terreni, id est, animalis corporis testimonium, ubi scriptum est quod
Deus etiam terrenum hominem fecit. Nam cum ageret quomodo resurgent
mortui, et quo corpore venient, cum dedisset similitudinem de
seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur, et Deus illis det
corpus quomodo voluerit, unicuique seminum proprium corpus: ubi
nihilominus Manichaei evertit errorem, qui et grana et herbas et omnes
radices ac frutices gentem tenebrarum dicit creare, non Deum; et in
eis formis atque generibus rerum Deum potius credit alligari, quam
horum aliquid operari: cum ergo contra Manichaei sacrilegam vanitatem
etiam ista dixisset, venit ad carnium differentias: Non omnis,
inquit, caro eadem caro: inde ad corporum coelestium atque
terrestrium, inde ad mutationem corporis nostri qua fieri possit
spirituale atque coeleste: Seminatur, inquit, in contumelia, surget
in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur
corpus animale, surget corpus spirituale. Atque inde volens ostendere
originem corporis animalis: Si est, inquit, corpus animale, est et
spirituale; sicut scriptum est, Factus est primus homo Adam in
animam viventem (I Cor. XV, 35-45). Hoc autem in Genesi
scriptum est (Gen. II, 7), ubi narratur, quomodo Deus hominem
fecerit, et corpus quod de terra formaverat animaverit. Veterem autem
hominem nihil aliud Apostolus quam vitam veterem dicit, quae in
peccato est, in quo secundum Adam vivitur: de quo dicit, Per unum
hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in
omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V,
12). Ergo totus ille homo, id est, et interiore et exteriore sui
parte, inveteravit propter peccatum, et poenae mortalitatis addictus
est: renovatur autem nunc secundum interiorem hominem, ubi secundum
sui Creatoris imaginem reformatur, exuens se injustitiam, hoc est,
veterem hominem; et induens justitiam, hoc est, novum hominem. Tunc
autem cum resurget corpus spirituale, quod seminatur animale, etiam
exterior percipiet coelestis habitudinis dignitatem: ut totum quod
creatum est recreetur, et totum quod factum est reficiatur, illo
recreante qui creavit, et reficiente qui fecit. Quod breviter
explicat, ubi ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum,
spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui
suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit
Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per
inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11).
Nam quis catholica veritate instructus ignorat, secundum corpus esse
alios homines masculos, alios feminas, non secundum spiritum mentis,
in quo renovamur secundum imaginem Dei? Verumtamen quia utrumque
Deus fecit, rursum idem apostolus testis est, ubi dicit: Neque
mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino: sicut enim mulier
ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo (I Cor.
XI, 11, 12. Quid ad haec dicit inepta fallacia hominum
alienatorum a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter
caecitatem cordis eorum (Ephes. IV, 18), nisi, In
apostolicis Litteris quod volumus verum est, quod nolumus falsum est?
Sic delirant Manichaei: sed resipiscant , et non sint Manichaei.
A quibus si quaeritur (quoniam interiorem hominem renovari ad imaginem
Dei fatentur, et hoc testimonium ultro etiam proferunt: tunc autem
dicit Faustus quod Deus faciat hominem, quando interior in Dei
agnitione renovatur), utrum eum ipse fecerit qui reficit, ipse
condiderit qui renovat; respondebunt, Ipse. Cui responsioni eorum,
si adjiciamus, quaerentes quando cum formaverit quem nunc reformat:
quaerent ubi se abscondant, ne fabulae suae dedecus aperire cogantur.
Neque enim dicunt a Deo formatum vel conditum vel institutum, sed de
substantia ejus partem prorsus ejus adversus hostes missam: nec peccato
inveteratum, sed necessitate captivatum et deformatum ab inimicis, et
caetera quae jam taedet dicere. Ibi enim et primum hominem
commemorant, non quem dicit Apostolus de terra terrenum (I Cor.
XV, 47), sed nescio quem suum proprium ex arca mendaciorum
prosilientem: de quo Faustus tacet omnino, cum de homine sibi
proposuerit quaestionem; timens ne aliquo modo eis contra quos
disputat, innotescat.
|
|