|
FAUSTUS dixit: Deus finem habet, aut infinitus est? Si
oratio vestra non fallit, quae dicit, Deus Abraham, et Deus
Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 15), habet finem Deus:
nisi forte alter est hic de quo perrogas, et alter quem oratis:
alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Jacob a
gentium caeterarum societate dissignat (Gen. XVII, 9-14),
etiam Dei ipsius circa eos terminat potestatem. Cujus autem finita
potestas est, et ipse non caret fine. Denique ne antiquorum quidem
hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt; Enoch
dico, et Noe, et Sem (Gen. V), ac reliquos eorum similes,
quos fuisse quidem justos in praeputio non negatis, sed quia iidem
circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem vultis esse Deum,
sed solius Abrahae et seminis ejus. Igitur si est unus et infinitus
Deus, quid sibi vult haec invocationis vestrae tam diligens et
sollicita cautio, ut non contenti nominasse Deum, adjiciatis et
cujus, Abraham scilicet, et Isaac et Jacob: tanquam in turba
aliqua deorum erratura aut naufragium passura vestra oratione, nisi ad
signum naviget Abrahae? Et hunc quidem certa de causa Judaeos orare
haud absurdum est, utpote circumcisos; sic enim circumcisionis se
invocare designant Deum, propter deos praeputii: vos vero cur hoc
ipsum faciatis, parum intelligo; cum minime geratis signum quod
habuerit Abraham, cujus vos invocatis Deum. Vere enim, quod
intelligi datur, cognitionis mutuae causa, ne a se scilicet invicem
oberrarent, notas sibimet hujusmodi alternis imposuisse videntur
Judaei, ac Judaeorum Deus: atque ipse quidem eos circumcisionis
obscoeno charactere signavit, quo ubicumque terrarum fuerint,
ubicumque gentium, per circumcisionem tamen, ipsius esse noscantur;
iidem vero suum vicissim Deum parentum suorum cognomine signaverunt,
quo ubicumque et ipse fuerit, in magna quamvis deorum frequentia, cum
Deus Abraham audierit, et Deus Isaac, et Deus Jacob, protinus
se invocari cognoscat. Quod fere in multis fieri solet unum habentibus
nomen, ut eorum nemo appellatus respondeat, nisi audito cognomine.
Sic namque et pastor atque armentarius pecoribus notas inurunt, ne
eorum quisque pro suo usurpet alienum. Quibus quia et vos similiter
facitis, Deum Abraham dicentes, et Deum Isaac et Deum Jacob,
non solum finem ostenditis habere Deum, sed quod sitis etiam vos ab
eodem alieni, signi ejus ac sacramenti expertes, quod est virilium
mutilatio, per quam idem suos agnoscit. Quapropter hic si est Deus
quem colitis, liquet ex hoc admodum quod habeat finem. Si vero
infinitum Deum esse vultis, huic vos ante renuntiare necesse est, et
oratione mutata erroris praeteriti vestri poenitudinem gerere. Et hoc
quidem dictum ita est, ut de vestro vos vicisse videamur: alioquin
summus et verus Deus, utrum sit idem infinitus necne, si quaeritur,
de hoc vero nos boni et mali contrarietas breviter poterit edocere.
Quoniam quidem si non est malum, profecto infinitus est Deus; habet
autem finem, si malum est: constat autem esse malum: non igitur
infinitus est Deus: illinc enim esse mala accipiunt, ubi bonorum est
finis.
|
|