|
AUGUSTINUS respondit: Absit ut hoc vos quisquam interroget,
qui vos novit, aut de hac omnino re cum talibus disputet. Prius enim
estis a figmento carnalium corporaliumque cogitationum pia fide et
quantulacumque veritatis ratione mundandi, ut spiritualia quoquo modo
et ex quantacumque parte cogitare possitis. Quod quamdiu non potestis
(haeresis quippe vestra nihil aliud novit, quam et corpus et animam et
Deum per locorum spatia vel finita vel infinita distendere, cum solum
corpus talia occupet spatia, vel spatiis talibus occupetur),
consultius feceritis, si vos huic quaestioni non commiscueritis , ubi
nec docere potestis aliquid veri, sicut nec in caeteris; nec discere
estis idonei, quod fortasse potestis in caeteris, si superbi
litigiosique non sitis. Cum enim quaeri coeperit, quomodo sit Deus
finitus, quem nullus locus capit; quomodo infinitus, quem totum
Filius novit: quomodo finitus, immensus; quomodo infinitus,
perfectus: quomodo finitus, nullum habens modum; quomodo infinitas,
modus omnium: omnis cogitatio carnalis evanescit; et si vult se fieri
quod nondum est, prius ex eo quod est erubescit. Quapropter hoc quod
nobis proponitis de Deo finito et infinito, melius tacendo finitis,
donec a fine Legis, quod est Christus, tam longe aberrare
desinatis. De Deo autem Abraham et Isaac et Jacob, cum ipse sit
omnis creaturae verus Deus, cur illo nomine se populo suo insinuare
voluerit, jam quantum sat erat diximus. De circumcisione etiam in
superioribus operis partibus contra calumnias imperitas saepe
respondimus. Isti autem signum in parte corporis congrua divinitus
datum, quo carnis exspoliatio figurata est, si quemadmodum dictum
sit, Omnia munda mundis, christiana, non haeretica mente
cogitarent, nullo modo irriderent. Sed quia verum est et quod
sequitur, Immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta
sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15): ridentes eos,
et dicaciter insultantes, leniter admonemus, si secundum ipsos
circumcisio turpis est, non eos habere quod ibi rideant, sed quod
lugeant; quia deus eorum et illi particulae quae praeciditur, et illi
sanguini qui distillat, illigatus et inquinatus admixtus est.
|
|