|
FAUSTUS dixit: Jesus si natus non est, quomodo mortuus est?
Hoc jam sane conjectura est: conjecturis autem nemo, nisi quem
probationes defecerint, utitur. Respondebimus tamen etiam ad hoc,
nec aliunde quam de his quae credere soletis, afferentes exempla:
quae, si vera sunt, confirmabunt et nos; si falsa, destruent et
vos. Dicis ergo: Quomodo mortuus est Jesus, si homo non fuit? Et
ego abs te requiro: Elias quomodo mortuus non est, cum fuerit homo?
An huic mortali praeter conditionem suam licuit jus immortalitatis
invadere, Christo non licuit immortali de morte, si necesse fuit,
aliquid usurpare? Et si Elias in aeternum vivit contra naturam,
Jesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam mori potuisse
concedas: praesertim cum etiam hoc non solum de Elia credatis, sed et
de Moyse atque Enoch, quod sint immortales, et ipsi rapti cum
corporibus suis in coelum? Quapropter si hoc argumento recte
colligitur Jesum fuisse hominem, quia mortuus est; poterit eodem
nihilominus argumento colligi et Eliam non fuisse hominem, quia
mortuus non est. Falsum est autem non fuisse Eliam hominem, quamvis
immortalis credatur: falsum aeque erit Jesum fuisse hominem, quamvis
aestimetur mortuus. Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque
eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Jesus de morte, et de
immortalitate Elias: nam nec hic mortuus est, nec ille non mortuus:
sed vos quod vultis, creditis; quod non, redigitis ad naturam.
Quapropter si quid naturae proprium sit quaeritur, illa quidem nec
immortalem mori vult, nec non mori mortalem. Si vero potestatem in
Deo atque homine ad efficienda quae velint quaerimus, magis puto
Jesum mori potuisse, quam non mori Eliam: major enim potestas in
Jesu quam in Elia. Et si tu impotentiorem contra naturae licentiam
levas in coelum, consecrasque perpetuitati, naturae et conditionis
ejus oblitus; ego Jesum, potuisse mori, si voluit, cur non
concedam, etiamsi vere mortem illam fuisse, et non mortis figuram
consentiam? Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes
humanae conditionis simulavit affectus, sic ab re non erat, si in fine
quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori.
|
|