|
Praeterea illud quoque commemorandum, quia si quid cuique per naturam
liceat quaeritur, circa omnia id quaeri deberet quae Jesus gessit,
non circa mortem tantummodo ipsius. Nam et caecum a nativitate lumen
videre natura non sinit; quod tamen Jesus potenter operatus videtur
erga hujus generis caecos , adeo ut Judaei et ipsi exclamarent, ab
initio saeculi nunquam fuisse visum, ut aliquis aperuisset oculos caeci
nati (Joan. IX): manum aridam sanasse, vocem ac verbum privatis
his per naturam, redonasse, mortuis et in tabem jam resolutis
corporibus compage reddita vitalem redintegrasse spiritum, quem non ad
stuporem adducat, et cogat quodam modo minime credere cogitantem quid
liceat, quidve non liceat per naturam? Quae tamen omnia nos
communiter facta ab eodem credimus Christiani, non consideratione jam
naturae, sed potestatis tantum et virtutis Dei. Legitur id quoque,
quod de supercilio montis jactatus aliquando a Judaeis, illaesus
abierit. Qui ergo de sublimi monte praecipitatus, mortuus non est,
quia utique noluit; cur non potuerit etiam mori cum voluit? Et hoc
quidem nunc a nobis ita responsum sit, quia vobis placet argumentari,
et arma tentatis aliena, dialectice disputare volentes: alioquin nobis
nec Jesus mortuus est, nec est immortalis Elias.
|
|