|
AUGUSTINUS respondit: Quidquid de Enoch et de Elia et de
Moyse Scriptura sancta, certis et magnis suae fidei documentis in
summo culmine auctoritatis locata testatur, hoc credimus, non quod
Faustus nos credere suspicatur. Quid sit autem secundum naturam,
quid contra naturam, homines qui sicut vos errant, nosse non possunt.
Dici autem humano more contra naturam esse, quod est contra naturae
usum mortalibus notum, nec nos negamus: sicut illud est quod
Apostolus ait, Si tu ex naturali incisus oleastro, et contra naturam
insertus es in bonam olivam (Rom. XI, 24); id esse contra
naturam dixit, quod est contra consuetudinem naturae, quam notitia
humana comprehendit, ut oleaster insertus in olea, non oleastri
baccas, sed olivae pinguedinem ferat. Deus autem creator et conditor
omnium naturarum, nihil contra naturam facit: id enim erit cuique rei
naturali, quod ille fecerit, a quo est omnis modus, numerus, ordo
naturae. Sed nec ipse homo contra naturam quidquam facit, nisi cum
peccat, qui tamen supplicio redigitur ad naturam. Ad naturalem quippe
justitiae ordinem pertinet, ut aut peccata non fiant, aut impunita
esse non valeant: quodlibet horum sit, naturalis ordo servatur, si
non ab anima, certe a Deo. Vexant enim peccata conscientiam,
ipsique animo nocent, cum luce justitiae peccando privatur, etiamsi
non consequantur dolores, qui vel corrigendis ingeruntur, vel non
correctis ultimi reservantur. Sed contra naturam non incongrue dicimus
aliquid Deum facere, quod facit contra id quod novimus in natura.
Hanc enim etiam appellamus naturam, cognitum nobis cursum solitumque
naturae, contra quem Deus cum aliquid facit, magnalia vel mirabilia
nominantur. Contra illam vero summam naturae legem, a notitia
remotam, sive impiorum, sive adhuc infirmorum, tam Deus nullo modo
facit, quam contra se ipsum non facit. Spiritualis autem eademque
rationalis creatura, in quo genere et anima humana est, quanto amplius
illius incommutabilis legis lucisque fit particeps, tanto magis videt
quid fieri possit, quidve non possit: quanto autem remotior inde
fuerit, eo magis miratur insolita, quo minus cernit futura.
|
|