|
Ac per hoc quid de Elia factum sit, nescimus: hoc de illo tamen
credimus, quod verax Scriptura testatur. Illud sane scimus, hoc de
illo factum quod Dei voluntas habet; quod autem Dei voluntas non
habet, fieri de quoquam omnino non posse. Proinde, si mihi dicatur
posse fieri ut caro, verbi gratia, hujus vel illius hominis in corpus
coeleste mutetur: concedo fieri posse, sed utrum futurum sit nescio;
et ideo nescio, quia quid habeat de hac re Dei voluntas, me latet:
illud me tamen non latet, sine dubio futurum, sic hoc Dei voluntas
habet. Porro si audiam quod aliquid futurum erat, sed Deus fecit ne
fieret; fidissime respondebo, Illud potius futurum erat quod Deus
fecit, non illud, quod si futurum esset, hoc fecisset . Nam Deus
quod facturus erat, utique sciebat, et ideo simul sciebat illud
futurum non fuisse, quod ne fieret facturus erat: et procul dubio
potius verum est quod scit Deus, quam quod opinatur homo. Unde tam
non possunt futura non fieri, quam non fuisse facta praeterita:
quoniam non est in Dei voluntate, ut eo sit aliquid falsum, quo verum
est. Quapropter omnia quae vere futura sunt, sine dubio fient; si
autem facta non fuerint, futura non erant: ita omnia quae vere
praeterita sunt, sine dubio praeterierunt.
|
|