|
Quisquis itaque dicit, Si omnipotens est Deus, faciat ut quae facta
sunt, facta non fuerint; non videt hoc se dicere, Si omnipotens
est, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quo vera sunt falsa sint.
Potest enim facere ut aliquid non sit quod erat; tunc enim facit ut
non sit, quando id esse invenerit de quo fiat: velut cum aliquem, qui
coepit esse nascendo, facit non esse moriendo; hoc enim factum
invenit, de quo fieret. Quis autem dicat, ut id quod jam non est,
faciat non esse? Quidquid enim praeteritum est, jam non est: quod si
et de ipso fieri aliquid potest, adhuc est de quo fiat; et si est,
quomodo praeteritum est? Non ergo est, quod vere dicimus fuisse: sed
ideo verum est illud fuisse, quia in nostra sententia verum est, non
in ea re quae jam non est. Sententia quippe qua dicimus aliquid
fuisse, ideo vera est, quia illud de quo dicimus, jam non est. Hanc
sententiam Deus falsam facere non potest, quia non est contrarius
veritati. Quod si quaeras ubi sit haec vera sententia: prius
invenitur in animo nostro, cum id verum scimus et dicimus. Sed si et
de animo nostro ablata fuerit, cum id quod scimus obliti fuerimus,
manebit in ipsa veritate . Semper enim verum erit fuisse illud quod
erat, et non est; et ibi verum erit jam fuisse quod erat, ubi verum
erat antequam fieret futurum esse quod non erat. Huic veritati Deus
non potest adversari, in quo est ipsa summa et incommutabilis veritas,
quo illustratur ut sit, quidquid in quorumque animis et mentibus veri
est. Omnipotentem autem Deum non ita dicimus, ac si eum etiam mori
posse credamus; et quia hoc non potest, ideo non sit dicendus
omnipotens. Ille plane omnipotens vere solus dicitur qui vere est, et
a quo solo est quidquid aliquo modo est vel spirituale vel corporale.
Quia universa creatura sua utitur ut ei placet: placet autem illi
secundum veram incommutabilemque justitiam, quod ipse sibi est, omnia
mutabilia, cum ipse sit incommutabilis, mutans pro meritis sive
naturarum sive factorum. Numquid ergo dicturi sumus quod Elias cum
esset creatura, mutari non posset vel in deterius vel in melius; aut
eo modo non posset, qui esset humano generi insolitus, secundum Dei
omnipotentis voluntatem? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Cur ergo
quod de illo in Scriptura veracissima positum est, non credamus? nisi
putemus hoc solum posse facere Deum, quod videre consuevimus.
|
|