|
Sed si homo fuit, inquit, Elias, et potuit non mori, cur Christus
cum homo non fuerit, non potuerit mori? Tale est ac si quisquam
diceret: Si potuit natura hominis in aliquid melius commutari, cur
Dei natura in deterius non potuerit? Stulte, quia hominis est natura
mutabilis, Dei autem incommutabilis. Posset enim et aliquis pariter
insanissimus dicere: Si homini potest donare ut regnet in aeternum,
cur non et sibi facere ut damnetur in aeternum? Non hoc, inquit, ego
dico, sed triduanam saltem mortem Dei, aeternae vitae hominis
comparo. Plane si sic acciperes triduanam mortem Dei, ut caro in
illo moreretur, quam de mortalium genere assumpsit, verum saperes:
nam istam triduanam Christi mortem pro aeterna vita hominum factam
veritas evangelica praedicat. Cum autem velis triduanam mortem, nulla
mortali assumpta creatura, in ipsa divina natura ideo non absurde
credi, quia potest humana natura immortalitate donari; profecto sic
desipis, quomodo qui nec Deum nosti, nec dona Dei. Deinde quomodo
illud, quod supra posui, non dicis ac sentis, Deum sibi fecisse unde
damnetur in aeternum, quando pars illa dei vestri in globo in perpetuum
configetur? An et hoc dicturus es, quia pars lucis lux est, et pars
Dei Deus non est? Postremo ut sine ulla ratiocinatione et plana
fidei veritate a nobis audiatis, cur Eliam hominem natum, raptum esse
divinitus de terra credamus, Christum autem et ex virgine vere natum,
et in cruce vere mortuum: haec ideo credimus, quia et illud de Elia,
et hoc de Christo sancta Scriptura testatur (IV Reg. II,
11; Matth. I, 25, et XVII, 50), cui nemo pius nisi
qui credit, nisi impius nemo non credit . Illud autem de Elia vos
negatis, quia omnia simulatis: de Christo autem quod nasci non
potuerit et mori potuerit, nec vos dicitis; sed ejus ex virgine
nativitatem nullam, mortem autem in cruce falsam fuisse contenditis,
hoc est etiam ipsam nullam, sed ad ludificandos humanos oculos
simulatam; ad nihil aliud, nisi ut ab eis qui ista crediderint, etiam
vobis omnia mentientibus ignoscatur.
|
|