|
Quis autem vobis proponat, quod sibi quasi ex persona catholici
Faustus proponit, Jesus si natus non est, quomodo mortuus est? nisi
qui parum considerat ipsum Adam et natum non esse, et tamen mortuum
esse? Si voluisset ergo Filius Dei inde sibi humanam carnem veramque
formare, unde formavit et illi primo homini, quoniam omnia per ipsum
facta sunt (Joan. I, 3), quis eum non potuisse audeat
affirmare? Si denique de coelesti vel aerea vel humida creatura corpus
assumptum vellet commutare in humanae carnis verissimam qualitatem, in
qua et vivere ut mortalis homo posset, et mori, hoc eum potuisse
facere, quis negaret, omnipotentem omnipotentis Filium? Postremo si
voluisset de nullis elementis corporeis, quae per eum creata sunt,
corpus assumere, sed prorsus ex nihilo sibi creare veram carnem, sicut
per eum creata sunt cuncta quae non erant; quis nostrum contradicere,
quis nostrum fieri non potuisse contenderet? Non ergo ideo credimus
natum ex virgine Maria, quod aliter in vera carne existere atque
hominibus apparere non posset: sed quia sic scriptum est in ea
Scriptura, cui nisi crediderimus, nec christiani nec salvi esse
poterimus. Credimus ergo ex Maria virgine natum Christum, quia sic
scriptum est in Evangelio: credimus crucifixum et mortuum, quia sic
scriptum est in Evangelio: et vere natum et vere mortuum, quia
veritas est Evangelium. Cur autem illa omnia in carne ex utero
feminae assumpta pati voluerit, summa consilii penes illum est: sive
quod utrumque sexum, quem creaverat, etiam hoc modo commendandum
honorandumque judicavit, assumendo formam viri, et nascendo de
femina; sive aliqua alia causa, quaenam illa sit, non temere
dixerim. Illud tamen fidenter dicam, nec aliter factum esse, quam
evangelica veritas docuit; nec aliter fieri oportuisse, quam Dei
sapientia judicavit. Evangelii fidem omnibus haereticorum
disputationibus anteponimus: consilium autem sapientiae Dei supra omne
consilium creaturae cujuscumque laudamus.
|
|