|
Tamen Faustus, ut sibi credamus hortatur dicens, Et si mihi vera
dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit
opinionem, Jesus de morte, et de immortalitate Elias: cum paulo
post dicat, Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes
humanae conditionis simulavit affectus; sic ab re non erat, si in fine
quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori. Homo
pessime ac fallacissime, quomodo tibi ego credam, quasi vera dicenti,
cum Christum dicas mortem potuisse mentiri? Ergo ille mentiebatur,
quando dicebat, Oportet Filium hominis occidi, et tertia die
resurgere (Luc. XXIV, 7); et tu non mentiris, et dicis ut
tibi vera dicenti credamus? Veracior ergo Petrus, quando ei dixit,
Absit, Domine, non fiet istud; et unde meruit audire, Redi
retro, satanas (Matth. XVI, 22, 23). Et ille quidem non
hoc infructuose audivit, qui eam postea veritatem mortis Christi usque
ad suam mortem correctus perfectusque praedicavit. Verum si ille,
quia tantum putavit Christum non moriturum, audire meruit, Satanas;
tu quid mereris audire, qui non negas mortuum, sed etiam dicis mortem
fuisse mentitum? Sed ideo, inquis, mortem quoque simulasse credendus
est, quia omnes humanae conditionis simulavit affectus. Quis enim
tibi hoc contra Evangelium concessurus est, quod omnes humanae
conditionis simulavit affectus? Prorsus si dixit evangelista,
Dormivit Jesus (Id. VIII, 24); si dixit, Esurivit
(Id. IV, 2), sitivit (Joan. XIX), contristatus est
(Matth. XXVI, 37), exhilaratus est, et si qua talia; omnia
vera sunt, quae ita narrata sunt, ut non eum simulasse, sed plane
fecisse vel exhibuisse conscripta sint, sane non necessitate
conditionis, sed magisterii voluntate, et divina etiam potestate.
Nam homo plerumque etsi nolit, irascitur; etsi nolit, contristatur;
etsi nolit, dormit; etsi nolit, esurit, ac sitit: ille autem omnia
ista , quia voluit. Sic etiam nascuntur homines atque patiuntur, non
quia volunt, nec quod volunt ; ille autem etiam ista, quia voluit.
Tamen vera haec et de illo fideliter veraciterque conscripta sunt, ut
quisquis Evangelio ejus crediderit, veritate instruatur, non
mendaciis illudatur.
|
|