|
FAUSTUS dixit: Si natus non est Jesus, nec passus est: si
autem passus est, ergo et natus est. Non vobis expedit, mihi
credite, in his rebus consequentiam quaerere naturae; alioquin
infirmabitur omnis vestra fides. Nam et vos Jesum ex virgine natum
sine viri coitu creditis, et si ex consequentibus priora probanda
sunt, erit hoc falsum. Poterit enim et vobis responderi in hunc
modum, quia si natus est ex femina Jesus, ergo et seminatus ex viro
est: si vero seminatus ex viro non est, ergo nec natus ex femina est.
Potuit autem, ut vos creditis, nasci non satus: quare ergo non
potuerit et pati non partus?
|
|