|
AUGUSTINUS respondit: Nemo tibi proponit quod tibi
proponis, nisi imperitus quem decipis, non instructus a quo
convinceris . Nam Jesus et nasci potuit non satus, et pati non
partus: sed unum horum voluit, alterum noluit. Nasci enim non satus
voluit, pati autem non partus noluit: quia partus est passus. Dicis
mihi: Unde scis? Quia hoc in Evangelio veritatis lego. Si autem
tibi dicam, Unde scis ista quae dicis? Manichaei mihi opponis
auctoritatem, et dicis esse in Evangelio falsitatem. Ego autem
Manichaeo ista dicenti non crederem, nec si non mihi Christum
mentitum esse laudaret. Quod quidem in Christo non invenit, sed quid
ipse diligat prodit.
|
|