|
FAUSTUS dixit: Sed non poterat mori, nisi natus esset. Et
ego respondeo, Nec nasci poterat, nisi Deus non esset: aut si
potuit et Deus esse et nasci, quare non et non nasci potuerit et
mori? Vides ergo utile satis non esse, in his consequentiam
quaerere, aut argumentis anniti, cum de rebus agitur quae pertineant
ad Jesum. Sed quaerendum potius est, quid ipse de se, quidve
Apostoli sui de eodem praedicarint. Ipsaque adeo pertractanda
genealogia est, et videndum si sibi conveniat; non ex conjectura
passionis, nativitatis ejus exquirere veritatem: quia et pati non
natus potuit, et natus minime pati; praesertim ipsis vobis fatentibus
Deo esse impossibile nihil: quod erit et ipsum falsum, si hoc
constiterit, non potuisse mori non natum.
|
|