|
AUGUSTINUS respondit: Iterum ac saepe tibi proponis, quod
non audis ab eis a quibus confutaris. Nemo tibi dicit, Non poterat
mori, nisi natus esset: quia mortuus est Adam, quamvis natus non
fuisset. Sed dicitur tibi: Natus est, quia hoc sanctum
Evangelium, non nescio quis haereticus loquitur: mortuus est, quia
hoc in sancto Evangelio, non in libro alicujus haeretici legitur.
Sed tu qui prohibes argumentari, cum de rebus agitur quae pertinent ad
Jesum, et quaerendum censes quid ipse de se, quidve Apostoli sui de
eodem praedicarint, cum coepero Matthaei Evangelium recitare apostoli
ejus, ubi narratio nativitatis ejus tota contexitur, continuo dices
illam narrationem non esse Matthaei, quam Matthaei esse dicit
universa Ecclesia, ab apostolicis sedibus usque ad praesentes
episcopos certa successione perducta. Tu mihi quid contra lecturus
es? Aliquem forte librum Manichaei, ubi Jesus negatur esse natus ex
virgine. Sicut ergo ego credo illum librum esse Manichaei, quoniam
ex ipso tempore quo Manichaeus vivebat in carne, per discipulos ejus
certa successione praepositorum vestrorum ad vestra usque tempora
custoditus atque perductus est; sic et istum librum credite esse
Matthaei, quem ex illo tempore quo Matthaeus ipse in carne vixit,
non interrupta serie temporum Ecclesia certa connexionis successione
usque ad tempora ista perduxit. Et dic mihi, cujus libro potius
credere debeamus; ejusne apostoli, qui Christo cum adhuc in terra
esset, adhaeserat, an nescio cujus Persae, qui tanto post natus
est? Sed alium forte proferes librum, qui nomen habeat alicujus
apostoli, quem a Christo constat electum, et ibi Christum natum ex
Maria non esse lecturus es. Cum ergo necesse sit alterum horum
librorum esse mendacem, cui nos potius censes fidem accommodare
debere? Eine quem illa Ecclesia ab ipso Christo inchoata et per
Apostolos provecta certa successionum serie usque ad haec tempora,
toto terrarum orbe dilatata, ab initio traditum et conservatum agnoscit
atque approbat; an ei quem eadem Ecclesia incognitum reprobat, cum
etiam proferatur ab hominibus ita veracibus, ut Christum laudent esse
mentitum?
|
|