|
Hic dicturus es, Genealogia ipsa consideretur duorum Evangelii
librorum, utrum sibi conveniat. Jam hinc alibi in hoc opere diximus,
quod dicendum fuit (Supra, lib. 3, cap. 3). Neque enim vos
movet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Joseph. Quod si
cogitantibus non occurrisset unus qui genuit, alius qui adoptavit, nec
sic facile debuistis adversus tantam auctoritatem praeproperam proferre
sententiam: nunc vero si vel admoniti cogitatis quam hoc fieri
potuerit, Evangelio simpliciter credite, et vos potius tam male ac
perverse argumentari desistite.
|
|