|
Quod autem putat quaerendum esse Faustus, quid de se Jesus ipse
praedicaverit; cui non justum videatur? Sed numquid hoc sciri
potest, nisi discipulis ejus narrantibus? Quibus si non creditur
annuntiantibus quod de virgine natus sit, quomodo eis fides habebitur
annuntiantibus quid de se ipse praedicaverit? Si enim prolatae fuerint
aliquae litterae, quae nullo alio narrante ipsius proprie Christi esse
dicantur; unde fieri poterat ut si vere ipsius essent, non
legerentur, non acciperentur, non praecipuo culmine auctoritatis
eminerent in ejus Ecclesia, quae ab ipso per Apostolos succedentibus
sibimet episcopis, usque ad haec tempora propagata dilatatur; multis
in ea jam completis, quae ante praedicta sunt, et usque in finem quae
restant, sine dubio futuris atque venturis? Quia et illae litterae si
proferrentur, utique considerandum erat a quibus proferrentur. Si ab
ipso, illis primitus sine dubio proferri potuerunt, qui tunc eidem
cohaerebant, et per illos etiam ad alios pervenire. Quod si factum
esset, per illas quas commemoravi praepositorum et populorum
successiones confirmatissima auctoritate clarescerent. Quis est ergo
tam demens, qui hodie credat esse epistolam Christi quam protulerit
Manichaeus, et non credat facta vel dicta esse Christi quae scripsit
Matthaeus? aut si etiam de Matthaeo utrum ipse ista scripserit
dubitat, de ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod invenit
in Ecclesia, quae ab ipsius Matthaei temporibus usque ad hoc tempus
certa successionum serie declaratur; et credat nescio cui ex transverso
de Perside post ducentos vel amplius annos venienti, et suadenti ut
illi potius quid Christus dixerit feceritque credatur: cum ipse
apostolus Paulus post ascensionem Domini de coelo vocatus (Act.
IX), si non inveniret in carne Apostolos, quibus communicando et
cum quibus conferendo Evangelium, ejusdem societatis esse appareret,
Ecclesia illi omnino non crederet? Sed cum cognovisset eum hoc
annuntiantem, quod etiam illi annuntiabant, et in eorum communione
atque unitate viventem, accedentibus etiam per eum talibus signis,
qualia et illi operabantur; ita, eum Domino commendante, meruit
auctoritatem, ut verba illius hodie sic audiantur in Ecclesia,
tanquam in illo Christus, sicut ipse verissime dixit, locutus
audiatur (II Cor. XIII, 3). Et putat Manichaeus credi
sibi debere ab Ecclesia Christi, loquenti contra Scripturas, tanta
et tam ordinata auctoritate firmatas: per quas ei praecipue commendatum
est, ut quisquis illi annuntiaverit praeterquam quod accepit, anathema
sit (Gal. I, 8, 9).
|
|