|
Sed rationem, inquit, profero, qua demonstrem Scripturis illis non
esse credendum. Certe non argumentaris? Et tamen in ipsa quoque
argumentatione superaris. Ad hoc enim redigitur omnis argumentatio
tua, ut ad extremum credat anima, ideo se in hoc mundo esse miseram,
quia miseria sua Deo suo subvenit, ne ille regno privaretur: ejusque
naturam atque substantiam usque adeo esse mutabilem, corruptibilem,
violabilem, coinquinabilem, ut pars ejus quaedam nec mundari valeat,
et ab ipso, qui eam sciens innocentem de suis visceribus, nihilque
apud se peccantem, tantae contaminationi permiscuit, aeterno globi
supplicio puniatur. Iste finis est omnium argumentationum fabularumque
vestrarum: quarum utinam sit finis, sed in corde et in ore vestro, ut
aliquando tam exsecrandas blasphemias credere ac dicere desinatis. Sed
ex ipsis, inquit, litteris probo, quam eis non ubique credendum sit,
quoniam contraria sibi loquuntur. Cur non ergo dicis potius nusquam
eis esse credendum, tanquam inconstantibus seseque impugnantibus
testibus? Sed hoc, inquit, eligo, quod consentaneum video
veritati. Cui veritati? Fabulae scilicet tuae, habenti in capite
bellum Dei, in medio contaminationem Dei, in fine damnationem Dei.
Et nusquam, inquit, creditur litteris sibimet adversis atque
contrariis. Sed ideo tibi hoc videtur, quia non intelligis: nam et
quidquid protulisti quod tale videretur, demonstratum est quam non
intelligas; et quidquid protuleris, demonstrabitur. Nulla ergo causa
est quare illis Litteris tanta auctoritate praeditis non credamus: et
plane ista maxima causa est cur eos qui aliud annuntiant anathememus.
|
|