|
FAUSTUS dixit: Ergo magia erat, quod visus ac passus est, si
natus non est. Eadem in te vicissim argumentatio retorquetur, ut
magia et illud fuerit, quod utero portatus, aut quod editus sit, si
seminatus non fuit. Extra legem naturae esse constat virginem
peperisse, multoque magis inventam etiam post partum virginem. Quare
ergo et hoc praeter naturam non vis ut contigerit, pati eum potuisse
volentem, sine sorte nativitatis? Mihi crede; quantum ad rem
attinet, utrique in hoc naturae contraria profitemur: sed hoc
interest, quod nos honeste, vos turpiter: nos passionis ejus rationem
aliquam reddimus et probabilem; vos nativitatis aut nullam praestatis,
aut falsam: denique nos specie tenus passum confitemur, nec vere
mortuum; vos pro certo puerperium fuisse creditis, et utero muliebri
portatum. Aut si ita non est, fateamini et vos quia hoc etiam
imaginarie sit factum, ut videretur natus, et omnis nobis erit
profligata contentio. Nam illud quidem, quod saepe affirmare
soletis, necessario eum esse natum, quia alias hominibus videri aut
loqui non posset, ridiculum est; cum multoties, ut jam probatum a
nostris est, Angeli et visi hominibus et locuti esse monstrentur.
|
|