|
AUGUSTINUS respondit: Non vobis dicitur magia esse, ut qui
natus non fuerit, moriatur; nam hoc in Adam factum esse jam supra
commemoravimus: sed et si nunquam factum fuisset, et Dominus
Christus ita venire voluisset, ut non ex virgine assumpta, sed tamen
in vera carne apparens, nos vera morte redimeret, quis cum non
potuisse dicere auderet? Sed illud melius erat quod fecit, ut etiam
de virgine nasceretur, et utrumque sexum, pro quo liberando moriturus
erat, dignaretur etiam commendare nascendo, masculino suo corpore ex
femina procreato: contra vos ipsos maxime facto ipso loquens, vosque
subvertens, qui masculum et feminam non Dei, sed diaboli opus esse
praedicatis. Sed illud est quod magiae simile dicimini asserere, quod
passionem mortemque ejus specie tenus factam, et fallaciter dicitis
adumbratam, ut mori videretur qui non moriebatur. Ex quo fit ut ejus
quoque resurrectionem umbraticam, imaginariam, fallacemque dicatis:
neque enim ejus qui non vere mortuus est, vera esse resurrectio
potest. Ita fit ut et cicatrices discipulis dubitantibus falsas
ostenderit; nec Thomas veritate confirmatus, sed fallacia deceptus
clamarit, Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28): et
tamen persuadere conamini, lingua vos loqui verum, cum Christum
dicatis toto corpore fuisse mentitum. Haec sunt quae vobis
objiciuntur, qui talem Christum vobis finxistis, cujus discipuli veri
non sitis, nisi mendaces vos quoque fueritis. Non autem ideo magia
videri potest nata ex virgine hominis caro, quia caro Christi sola ita
nata est: sicut nec illa magia est, quia sola Christi caro die tertio
resurrexit, nunquam ulterius moritura. Alioquin omnia miracula Dei
magica erunt, quia singulariter facta sunt: sed vere facta sunt,
verumque ostenderunt, non oculos hominum praestigiis fallacibus
illuserunt: quae quidem contra naturam plerumque appellantur, non quod
naturae adversentur, sed quod naturae modum, qui nobis est usitatus,
excedant. Repellat ergo Dominus a parvulorum suorum mentibus, quod
quasi admonendo Faustus persuadere conatus est, ut etiam nos
imaginariam, non veram nativitatem Christi profiteamur: atque ita
inter nos omnis contentio finiatur; imo vero maneat nobis adversus
illos potius pro veritate certamen, quam cum illis in falsitate
concordia.
|
|