|
Verumtamen quaero ab eis, si nostra contentio terminatur cum hoc
dixerimus, cur hoc ipsi non dicunt? Cur ipsi mortem non veram, sed
imaginariam Christi affirmant; nativitatem autem non saltem talem,
sed prorsus nullam dicere delegerunt? Si auctoritatis evangelicae
pondere erubuerunt , et ideo non ausi sunt Christum non saltem
imaginarie passum dicere: nativitatem quoque ejus eadem evangelica
testatur auctoritas. Etsi enim duo evangelistae ipsum partum Mariae
narraverunt (Matth. I, 25, et Luc. II, 7); nullus tamen
Evangelistarum tacuit, quod habuerit matrem Jesus (Matth. II,
11; Marc. III, 32; Luc. II, 33, et Joan. II,
1). An ideo piguit etiam hoc praedicare simulatum, quia
generationes alias Matthaeus, alias Lucas exsequitur, unde videntur
non sibi convenire? Sed da hominem qui non intelligat, putabit etiam
in multis quae ad Christi passionem pertinent, Evangelistas sibi non
convenire: da vero qui intelligat, et ubique conveniunt. An quia
mortem simulare honestum est, nativitatem autem etiam simulare turpe
est? Cur ergo nos hortatur hoc confiteri, quo possit nostra contentio
profligari? Unde ergo mihi videatur nativitatem Christi, nec saltem
sicut mortem simulatam, sed prorsus nullam praedicare voluisse, in
consequenti sermone apparebit, ubi alteri respondebimus quaestioni.
|
|