|
Absit autem ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua
turpitudo. Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem
decoris, quam membra quae in promptu locata sunt . Sed videte quid
dicat Apostolus, cum ex ipsa membrorum corporis nostri unitate atque
compage charitatem persuadet Ecclesiae. Multo magis, inquit, quae
videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae
videntur viliora esse corporis, iis abundantiorem honorem
circumponimus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem
habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent: sed Deus
temperavit corpus, ei, cui deerat, majorem honorem dans, ut non
essent scissurae in corpore (I Cor. XII, 22-25).
Illicitus itaque, et temperantiae legibus non subjectus membrorum
illorum usus est turpis; non ipsa membra, quae non solum in excellenti
integritate caelibes et virgines servant, sed ipsi conjugati sancti
patres ac matres, sic eis generationi tantummodo consulentes
utebantur, ut ille naturalis motus nullo modo turpis esset, qui non
libidini, sed rationi serviret. Quanto magis ergo in sancta virgine
Maria, quae Christi carnem fide concepit, nihil habuerunt
turpitudinis membra, quae nec humano licitoque conceptui, sed divino
tantum partui servierunt? Merito plane sic honestata, ut nobis
Christum, quem cordibus integris credendo conciperemus, et confitendo
quodammodo pareremus, etiam corporaliter servata integritate
transfunderet. Nullo modo enim Christus matrem nascendo faceret
deteriorem; ut cui munus fecunditatis attulerat, decus virginitatis
auferret. Haec veraciter, non fallaciter facta sunt: sed nova sunt,
sed insolita sunt, sed contra naturae cursum notissimum sunt, quia
magna, quia mira, quia divina; et eo magis vera, certa, firmata .
Et Angeli, inquit, visi et locuti sunt, quamvis nati non fuerint.
Quasi nos dicamus Christum, nisi nasceretur ex femina, nec videri,
nec loqui potuisse. Potuit, sed noluit: et hoc melius est quod
voluit. Hoc autem eum voluisse ideo certum est, quia hoc fecit, qui
nihil necessitate, sicut deus vester, faceret, sed omnia voluntate.
Hoc vero eum fecisse, ideo non dubitamus, quia non cuiquam
haeretico, sed ejus Evangelio credimus.
|
|