|
FAUSTUS dixit: De vobis jamdudum. Paulus scripsit, quia
discedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoriis, doctrinis
daemoniorum, in hypocrisi loquentes mendacium, cauteriatam habentes
conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus
creavit, ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus (I Tim.
IV, 1-3). Nunquam plane tibi ego haec ab Apostolo dicta esse
consenserim, nisi antea confitearis ipse, Moysen et Prophetas
doctrinas attulisse daemoniorum, et seductorii spiritus ac maligni
fuisse interpretes, qui a porcina et caeteris carnibus, quas immundas
vocant, sollicite doceant abstinendum. De his ergo primo deliberandum
vobis est, et diu multumque cogitandum, haec qui debeant accipi , in
Deone ipsi haec, an in daemonio locuti videantur. Hac enim tenus,
aut Moyses et Prophetae nobiscum damnati erunt, aut et nos cum illis
absoluti. Neque enim justa haec nunc vestra sententia est, ut nos
quidem, qui solum in plebe sacerdotale hominum genus censeamus a
carnibus abstinere debere, daemoniorum doctrinae videamur vobis
assectatores: vestros vero Prophetas, atque ipsum adeo Moysen, qui
primus non antistitibus solum, sed omni confuse hominum generi suilla
interdixerit, et leporina, et hericina carne, et sepiis ac
lolliginibus, caeterisque generibus piscium carentibus squama
(Levit. XI), non in spiritu seductorio hoc, nec in doctrina
daemoniorum, sed in Deo potius et in sancto Spiritu locutos esse
arbitremini. Igitur ut hoc tibi interim Paulum dixisse concedam,
victus tamen abs te non ante fuero, quam tu Moysen damnaveris et
Prophetas: ut quod ratione convictus et veritate nunquam fortasse
fecisses, id nunc ventris causa facere videaris, blasphemare Moysen.
|
|