|
Est vero et aliud de tribus pueris apud vos in Daniele, quo
vehementer perinde confundemini, si istud constiterit, a cibis
abstinere, daemoniorum esse religio. Illi enim non tantum ab
interdictis Lege, sed etiam a concessis abstinuisse leguntur (Dan.
I, 12): quos vehementer mirari soletis, et in martyribus
numerare; cum sint et ipsi doctrinam assecuti daemoniorum, si hoc esse
Apostoli testimonium constat. Ad haec et Daniel ipse tribus
hebdomadis dierum jejunasse se perhibet, et carnem non edisse, nec
bibisse vinum, dum exoraret pro populo suo (Id. X, 2, 3).
Quid ergo et hic in doctrina se daemoniorum magnificat, et de
seductorii spiritus commento gloriam captat?
|
|