|
De vobis vero quid dicam? id est, de christianioribus apud vos,
quorum nonnulli quidem porcina, plerique vero quadrupede omni, alii
etiam cuncto animali penitus abstinent, fertque ob hoc in oculis eos
omnis Ecclesia, et summa cum veneratione suscipiens, solum non deos
existimat. Nec videtis, indociles, quia si hoc verum, et ab
Apostolo dictum testimonium est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati
doctrinis. Quid vero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis
audeat aut abnegare, cum constet hoc inter omnes, et aeque per orbem
terrarum quotannis omni cum studio celebretur in conventu catholico?
Dico autem Quadragesimam, quam qui inter vos rite observandam
putaverit, abstineat necesse est omnibus his quae capitulum hoc a Deo
ad percipiendum nobis creata dicit, et daemoniorum insuper doctrinam
vocat abstinentiam prae dictorum. Quid ergo et vos, charissimi?
ritune tunc daemoniorum vivitis, cum haec a vobis passionis Christi
celebrantur mysteria, et seductorii spiritus fraude capimini, et in
hypocrisi loquimini mendacium, et cauteriatam habetis conscientiam
vestram? Quod si horum nihil vos; nec nos igitur. Quid ergo sibi
vult capitulum hoc, aut a quo scriptum putabimus, et contra quos,
quod nec Veteris Testamenti traditiones, nec Novi confirmet scita?
Siquidem hoc ab omnibus, ut ex vobis ipsis apparet; illud vero a
quibusdam quamvis, abstineri tamen docet: sententia vero haec vestra
cunctam penitus carnalium ciborum abstinentiam, daemoniorum vult esse
doctrinas. Cui si et vos creditis, eadem saepius dixero, damnate
Moysen, renuntiate Prophetis, ferte parem et de vobis ipsis
sententiam: quia ut illi semper a quibusdam ciborum, sic vos interdum
abstinetis ab omnibus.
|
|