|
Aut si Moyses vobis et Prophetae, cum escas dijudicant, Dei legem
sancire videntur, et non daemoniorum; si Daniel in Spiritu sancto
observavit tres hebdomadas; si Ananias, Azarias, et Misael pueri,
divinae mentis instinctu, oleribus uti maluerunt et leguminibus; si
denique in vobis quotquot abstinent, non a daemoniis impulsi id
faciunt; si Quadragesima sine vino et carnibus non superstitiose a
vobis, sed divina lege servatur: videte, quaeso, videte, ne summae
dementiae hoc sit a Paulo dictum putare, quod daemoniorum doctrina sit
abstinentia omnis ciborum, et prohibere nubere: quemadmodum nec illud
quod dicit etiam virgines dicare Christo, daemoniorum esse doctrinas;
quod vos perinde sine consideratione legentes, ut caetera, ad nos
subinde respicitis: nec videtis hinc et virgines vestras daemoniorum
doctrina captas notari, et vos esse antistites daemoniorum, qui
certatim semper ad hanc eas incitetis professionem suasionibus vestris,
ut pene jam major in Ecclesiis omnibus virginum apud vos, quam
mulierum numerositas habeatur? Quid ergo non et vos jam desistitis a
talibus incoeptis? Quid in fraudem miseras inducitis filias hominum,
si non in eis Christi voluntas impletur, sed daemoniorum? Et tamen
hoc nobis primo respondeatis velim, utrum omnino virgines facere,
doctrina sit daemoniorum, an solum per prohibitionem facere nubendi?
Si per prohibitionem, nihil ad nos: nam et ipsi tam stultum judicamus
inhibere volentem, quam nefas et impium satis nolentem cogere. Si
vero favere huic quoque proposito et non reluctari volenti, id quoque
doctrinam putatis esse daemoniorum, taceo nunc vestrum periculum, ipsi
jam timeo Apostolo, ne daemoniorum doctrinam intulisse tunc Iconium
videatur, cum Theclam oppigneratam jam thalamo, in amorem sermone suo
perpetuae virginitatis incendit. Quid vero et de magistro ipso
dicemus, ac sanctimonii totius auctore Jesu, et hujus ipsius
professionis puellarum caelibe sponso , qui in Evangelio tria genera
taxans spadonum, unum nativum, alterum factitium, tertium
voluntarium, eis tamen palmam attribuit, qui se ipsos, inquit,
spadones fecerunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12);
significans virgines et pueros qui nubendi ipsa a cordibus suis exsecta
cupiditate, spadonum vice in ejus Ecclesia semper, tanquam in domo
regia conversentur? Quid ergo, et hoc vobis doctrina videtur esse
daemoniorum, et in seductorio spiritu dictum? Et quis erit alius in
Deo loquens, si Paulus et Christus daemoniorum probantur fuisse
sacerdotes? Mitto enim caeteros ejusdem Domini nostri Apostolos,
Petrum et Andream, Thomam et illum inexpertem Veneris inter
caeteros beatum Joannem, qui per diversa professionem boni istius
inter virgines ac pueros divino praeconio cecinerunt, formam nobis
atque adeo vobis ipsis faciendarum virginum relinquentes. Sed hos
quidem, ut dixi, praetereo; quia eos vos exclusistis ex canone,
facileque mente sacrilega vestra daemoniorum his potestis importare
doctrinas. Num igitur et de Christo eadem dicere poteritis, aut de
apostolo Paulo, quem similiter ubique constat, et verbo semper
praetulisse nuptis innuptas, et id opere quoque ostendisse erga
sanctissimam Theclam? Quod si haec daemoniorum doctrina non fuit,
quam et Theclae Paulus, et caeteri caeteris annuntiaverunt
Apostoli, cui credi jam poterit hoc ab ipso esse memoratum, tanquam
sit daemoniorum voluntas et doctrina, etiam persuasio sanctimonii?
Non ergo est interim quod vos existimetis solis hortamentis virgines
facere, et non prohibitione nubendi. Nobis enim quoque hoc ipsum
insitum est: et demens profecto ille, non tantum stultus putandus
est, qui id existimet lege privata prohiberi posse, quod sit publica
concessum: dico autem hoc ipsum nubere. Quapropter et nos hortamur
quidem volentes ut permaneant, non tamen cogimus invitas ut accedant.
Novimus enim quantum voluntas, quantum et naturae ipsius vis etiam
contra legem publicam valeat, nedum adversus privatam, cui respondere
sit liberum, Nolo. Si igitur hoc modo virgines facere sine crimine
est, extra culpam sumus et nos: sin quoquo genere virgines facere
crimen est, rei estis et vos. Jam qua mente aut consilio hoc adversum
nos capitulum proferatis, ego non video.
|
|