|
AUGUSTINUS respondit: Audi ergo, quod confiteris te non
videre, qua mente aut consilio hoc adversum vos capitulum proferamus:
non quod a carnibus abstineatis, nam hoc a quibusdam et primi patres
nostri fecerunt, sicut commemoras; non tamen ea damnandi, sed
significandi gratia, quod non intelligitis, et unde jam quantum
sufficere videbatur, in superioribus partibus operis hujus locutus
sum: et Christiani, non haeretici, sed Catholici, edomandi
corporis causa, propter animam in orationibus amplius humiliandam, non
quod illa esse immunda credant, non solum a carnibus, verum a
quibusdam etiam terrae fructibus abstinent; vel semper, sicut pauci,
vel certis diebus atque temporibus sicut per Quadragesimam fere omnes,
quanto magis quisque vel minus seu voluerit, seu potuerit. Vos autem
ipsam creaturam negatis bonam, et immundam dicitis, quod carnes
diabolus operetur faeculentiore materia mali; ac per hoc eas, tanquam
immundiora et truculentiora dei vestri vincula, exhorrentes abjicitis.
Auditoribus autem vestris, quos tanquam distinctos a genere sacerdotum
dixisti, secundum veniam haec edenda conceditis: sicut quibusdam
concedit Apostolus secundum veniam, non omnem concubitum conjugalem,
etiam qui fit sola causa generandi; sed eum qui fit per
incontinentiam, sed tamen cum conjuge (I Cor. VII, 5, 6).
Neque enim conceditur secundum veniam, nisi peccatum. Hoc vos de
omni carnium cibo sentitis, hoc et ipsi ab haeresi vestra didicistis,
et vestros auditores docetis: sed illis quod sit ignoscendum, propter
quod vobis necessaria ministrant, ut dixi, conceditis, non dicentes
non esse peccatum, sed peccantibus veniam largientes; vos autem ab
omni tali tanquam mala et immunda contagione abstinetis: ac per hoc
illud quod sequitur ea verba Apostoli, quibus commemorationem hujus
capituli terminasti, ipsum est omnino quod nos facit hoc testimonium
vobis objicere: quod et tu, puto, sciebas, ut ea verba primo non
poneres, et nobis in extremo diceres, Qua mente aut consilio hoc
adversum nos capitulum proferatis, ego non video; cum hoc ipsum
nostrum consilium tacere quam commemorare malueris. Cum enim
Apostolus dixisset, Abstinentes a cibis quos Deus creavit ad
percipiendum cum gratiarum actione fidelibus; secutus ait, Et iis qui
cognoverunt veritatem: quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil
abjiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim
per verbum Dei et orationem (I Tim. IV, 3-5). Haec sunt
quae negatis; hoc animo, hac voluntate, hac opinione ab escis
hujusmodi temperatis, quod non significatione, sed natura malae et
immundae sint. Qua in re creatorem earum sine dubio blasphematis: hoc
est quod pertinet ad doctrinam daemoniorum. Nolite ergo mirari hoc de
vobis tanto ante a sancto Spiritu prophetatum.
|
|