|
Iterum si ad virginitatem sic adhortaremini, quemadmodum hortatur
apostolica doctrina, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat
nuptum, melius facit (I Cor. VII, 38): ut bonum esse
nuptias diceretis, sed meliorem virginitatem, sicut facit Ecclesia,
quae vere Christi est Ecclesia: non vos Spiritus sanctus ita
praenuntiaret, dicens, prohibentes nubere (I Tim. IV, 3).
Ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud
melius anteponit. Denique vos eum praecipue concubitum detestamini,
qui solus honestus et conjugalis est, et quem matrimoniales quoque
tabulae prae se gerunt, Liberorum procreandorum causa: unde vere non
tam concumbere, quam nubere prohibetis. Concumbitur enim etiam causa
libidinum, nubitur autem nonnisi filiorum. Nec ideo vos dicatis non
prohibere, quia multos vestros Auditores in hoc obedire nolentes vel
non valentes salva amicitia toleratis. Illud enim habetis in doctrina
vestri erroris, hoc in necessitate societatis. Hinc est quod paulo
ante distuleram dicere, cur vobis mors Christi visa sit vel fallax et
simulata praedicanda, et non etiam nativitas. Mortem quippe tanquam
separationem animae, id est, naturae dei vestri a corpore inimicorum
ejus, hoc est a figmento diaboli, praedicatis atque laudatis: ac per
hoc rem dignam fuisse credidistis, quam Christus etsi non moriens,
tamen mortem simulans commendaret. In nativitate autem quia non
solvi, sed ligari potius deum vestrum creditis, hanc nec saltem
fallaciter imaginatum Christum credere voluistis: ita ut non sic vobis
Maria displiceret, si concubuisset, et non concepisset, quomodo
displicet, quia non concubuit, et tamen peperit. Videtis ergo multum
interesse inter hortantes ad virginitatem, bono minori bonum amplius
praeponendo; et prohibentes nubere, concubitum propagationis, qui
solus proprie nuptialis est, vehementius accusando: multum interesse
inter abstinentes a cibis, propter sacramenti significationem , vel
propter corporis castigationem; et abstinentes a cibis, quos Deus
creavit, dicendo quod eos Deus non creavit. Proinde illa doctrina
est Prophetarum et Apostolorum, haec daemoniorum mendaciloquorum.
|
|