|
FAUSTUS dixit: Accipis Testamentum Vetus? Si est mihi in eo
haereditas, accipio; si non est, non accipio. Improbitas enim haec
quidem nimia est, usurpare tabulas quae testentur exhaeredatum. An
ignoras Testamentum Vetus Chananaeorum terram repromittere (Gen.
XV, 18, et XVII, 8); sed eam tamen Judaeis, id est,
circumcisis, et sacrificantibus, et abstinentibus a porcina, ac
reliquis carnibus, quas immundas Moyses appellat, sabbata
observantibus, et azymorum solemnitatem, ac reliqua hujusmodi, quae
ejus ipse testator eis observanda mandavit (Levit. XI, 7, et
Exod. XII, et XX, 8)? Quae quia Christianorum placuere
nemini; neque enim quisquam nostrorum ea custodit; dignum est ut cum
refusa haereditate reddamus et tabulas. Haec ergo prima causa est cur
ego Testamento Vetus abjiciendum puto: nisi tu me prudentius aliquid
doceas. Secunda vero causa est, quod tam etiam misera ejus, et
corporalis, ac longe ab animae commodis haereditas est, ut post beatam
illam Novi Testamenti pollicitationem, quae coelorum mihi regnum, et
vitam perpetuam repromittit, etiam si gratis eam mihi testator suus
ingereret, fastidirem.
|
|