|
AUGUSTINUS respondit: Temporalium quidem rerum promissiones
Testamento Veteri contineri, et ideo Vetus Testamentum appellari,
nemo nostrum ambigit; et quod aeternae vitae promismissio regnumque
coelorum ad Novum pertinet Testamentum: sed in illis temporalibus
figuras fuisse futurorum, quae implerentur in nobis, in quos finis
saeculorum obvenit, non suspicio mea, sed apostolicus intellectus
est, dicente Paulo, cum de talibus loqueretur, Haec omnia figurae
nostrae fuerunt; et iterum, Haec omnia in figura contingebant illis;
scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I
Cor. X, 6, 11). Non ergo Vetus Testamentum ad consequendas
illas promissiones, sed ad intelligendas in eis Novi Testamenti
praenuntiationes accipimus: Veteris quippe testificatio, fidem Novo
conciliat. Unde Dominus posteaquam resurrexit a mortuis, seque non
solum intuendum discipulorum oculis, sed etiam contrectandum manibus
obtulit, ne quid tamen cum suis mortalibus et carnalibus sensibus
fallaciter agi arbitrarentur, magis eos de veterum Librorum
testificatione firmavit dicens: Oportebat impleri omnia quae scripta
sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc.
XXIV, 44). Non itaque spes nostra in temporalium rerum
promissione defixa est; quandoquidem nec ipsos illius temporis sanctos
et spirituales viros, Patriarchas et Prophetas, his terrenis rebus
fuisse deditos credimus: intelligebant enim, revelante sibi Spiritu
Dei, quid tempori illi congrueret, et quibus modis Deus per illas
omnes res gestas et dictas, futura figuranda et praenuntianda
decerneret; magisque desiderium eorum de Novo Testamento erat: sed
praesens functio corporalis, ad significanda nova ventura,
pollicitationibus veteribus praebebatur. Ita illorum hominum non
tantum lingua, sed et vita prophetica fuit. Carnalis autem populus,
promissis vitae praesentis inhaerebat. De quo tamen etiam populo
nihilominus significabantur futura.
Sed vos ista non intelligitis; quia, sicut propheta dixit, Nisi
credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). Non enim
estis eruditi in regno coelorum, id est, in Ecclesia Christi vera
catholica. Quod si essetis, de divitiis sanctarum Scripturarum, non
solum nova, sed etiam vetera proferretis. Ipse quippe Dominus
dicit: Propterea omnis scriba eruditus in regno coelorum, similis est
homini patrifamilias, proferenti de thesauro suo nova et vetera
(Matth. XIII, 52). Et ideo, dum sola promissa Dei nova
tenere vos arbitramini, remansistis in vetustate carnis, et novitatem
induxistis erroris. De qua novitate Apostolus dicit: Profanas autem
verborum novitates evita; multum enim proficiunt ad impietatem, et
sermo eorum sicut cancer serpit. Ex quibus est Hymenaeus, et
Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem
jam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt (II Tim. II,
16-18). Ex qua vena falsitatis vos manare cognoscite, qui
dicitis, nunc esse resurrectionem tantummodo animarum per
praedicationem veritatis; corporum autem, quam praedicaverunt
Apostoli, futuram negatis. Quid autem spiritualiter, secundum
hominem interiorem, qui renovatur in agnitione Dei (Coloss.
III, 10), potestis cogitare; cum per vetustatem carnis, et per
carnalium rerum imagines, quibus totus error vester involvitur, res
corporeas, non possessione teneatis, sed phantasmate sapiatis?
Terram enim Chananaeorum, quae manifesta erat, et manifeste illi
populo data est, contemnere vos, et fastidire gloriamini; quasi non
ita terram luminis describatis ex una parte, a terra gentis
tenebrarum, tanquam cuneo coarctato discissam, ut neque in rerum
veritate inveniatur, et in cogitationum vestrarum falsitate credatur:
et ideo nec vitam vestram data sustineat, et mentem vestram desiderata
corrumpat.
|
|