|
FAUSTUS dixit: Omnia munda mundis, immundis autem et
coinquinatis nihil mundum; sed inquinata sunt eorum et mens et
conscientia. Hoc quoque ipsum, utrum vobis expediat a Paulo dictum
credere, considerandum est: hactenus enim non tantum daemoniis
exagitatos constitit Moysen et Prophetas, cum tantas de ciborum
differentiis tulerint leges; sed etiam quod immundi ipsi fuerint et
coinquinati mente atque conscientia sua, ut congrue in ipsos et illud
cadere possit quod sequitur, Deum se scire profitentur, operibus
autem negant (Tit. I, 15, 16). Cui autem hoc magis
competit, quam Prophetis atque Moysi, qui longe aliter vixisse
probantur, quam Dei cognitoribus congruebat. Ego tamen nunc usque,
praeter adulteria, et fraudes et homicidia, nihil aliud esse
putaveram, unde conscientias pollutas habuisse viderentur Moyses et
Prophetae: nunc autem hoc demonstrante capitulo, scire jam datur
etiam hinc eos inquinatae mentis fuisse, quia aliquid putaverint
inquinatum. Quorsum ergo talibus etiam nunc vos visionem divinae
majestatis contingere potuisse arbitramini, cum sit scriptum, nisi eos
qui corde puri fuerint, Deum videre non posse (Matth. V, 8)?
At vero hi etiam si casti ab illicitis facinoribus exstitissent; sola
tamen haec abstinendi a quibusdam escis superstitio, si mentem
contaminat, divinitatis eis potuit negasse conspectum. Evanuit ergo
jam, atque exstincta simul est Danielis quoque illa ac trium puerorum
gloriatio: qui et ipsi usque ad hanc praedicationem quae censet nihil
immundum, castissimi plane ac bonae mentis juvenes habiti sunt in
Judaismo, quia scilicet paternarum memores traditionum, a Gentium
dapibus, et maxime immolatis, omni cum studio se conservaverint
illibatos (Dan. I, 12). Nunc enim demum apparuit et ipsos
contaminatos fuisse mentibus et conscientia, tum maxime, cum os a
sanguine et cibis feralibus abstinebant.
|
|