|
Sed illos fortasse excuset ignorantia; necdum enim apparente
christiana hac fide quae doceret omnia esse munda mundis, quaedam et
ipsi putaverint esse non munda: vos vero, qua nunc excusatione
utimini, si Paulo clamante nihil esse non mundum, et doctrinas
daemoniorum appellante ciborum abstinentiam (I Tim. IV, 1,
3), et mente pollutos vocante qui aliquid putaverint inquinatum, non
solum abstinetis, ut diximus, sed etiam gloriam captatis exinde, et
eo acceptiores vos creditis Christo, quo eritis abstinentiores a
cibis; id est, secundum hanc sententiam, quo mentibus inquinati magis
et magis conscientia vestra polluti? Quid, quod etiam cum tres in
mundo religiones sint, quae mentis purgationem pariter in castimoniis
et abstinentia, ritu quamvis diversissimo reponunt, dico autem
Judaeos, et Christianos, et Gentes, ex quanam istarum religionum
sermo hic veniat, non potest inveniri, qui docet nihil esse non
sanctum? certe ex Judaismo minime; itidem ex Paganismo, quia ipsum
quoque discriminat cibos; nec quidquam interest, nisi quod Hebraeus
in quibusdam animalibus a Paganis dissentit. Restat christiana
fides, cujus si proprium hoc esse putas, nihil existimare pollutum,
prius est ut fatearis in vobis esse neminem christianum. Omnes enim
apud vos, ut caetera reticeam, morticina tamen et immolata
inquinamentum existimant esse non parvum (Act. XV, 29): aut si
et a vobis jure Christianitatis hoc agitur, ne hujus quidem ergo
religionis sententia est, quae omnem penitus immundorum abstinentiam
tollit. Quorsum ergo a Paulo id dici potuit, quod nulli sit
religioni conveniens? Etenim Apostolus non tam religionem exuit,
quam ritum mutavit, cum ex Judaeo factus est Christianus. At vero
qui hoc capitulum scripsit, videtur ille mihi nulla prorsus religione
fuisse subnixus.
|
|