|
Quapropter, si quid de caetero in laesionem nostrae fidei de
Scripturis quaerentes inveneritis, tunc demum id nobis opponere
mementote, cum vobis pervideritis non esse contrarium: quemadmodum et
illud, quod de Petro soletis afferre, tanquam idem viderit aliquando
de coelo demissum vas, in quo essent omnia genera animalium et
serpentes; atque eo attonito et admirante, vox audita sit dicens ad
eum, Petre, quidquid in vase vides, macta, et manduca. Cui idem
respondens: Domine, commune, inquit, et immundum non contingam.
Et iterum vox ad cum: Quod ego sanctificavi, immundum ne vocaveris
(Act. X, 11-15). Quod quidem ipsum licet et per allegoriam
aliud quiddam, et non indifferentiam videatur significare ciborum;
tamen quia vobis et hoc ita intelligere placet, vescamini igitur
necesse est passim belluis omnibus, et echidnis et colubris, ac
reliquo omni genere serpentino juxta horama Petri. Hactenus enim vere
dicto audientes vos esse probabitis voci quam fertur audisse: et tamen
hujus quoque memineritis semper, quia Moyses hinc et Prophetae
damnati sunt, qui de iis quae sanctificaverit Deus juxta vocis hujus
sententiam, multa putaverint esse polluta.
|
|